ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IX, Caput XXIII 第IX部 第XXIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 322B · 11 sectiones

Tractatus super Psalmos 9.23.1

1

Misericordia Dei opus est ad beatitudinem merendam. --Spes in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est.

PL 9, 322B

幸いにふさわしくなるには、神の憐れみが必要である。――神の憐れみへの望みは、世に、また世々の世にある。

Tractatus super Psalmos 9.23.2

2

Non enim ipsa illa justitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac justitiae voluntate humanarum demutationum et motuum vitia non reputet.

PL 9, 322C

義のあの業だけでは、完全な幸いの功に足りないからである。神の憐れみが、この義への意志においても、人間の変化と動きの悪徳を勘定に入れないのでなければ。

Tractatus super Psalmos 9.23.3

3

Hinc illud Prophetae dictum est: Melior est misericordia tua super vitam (Psal. LXII, 4) : quia quamvis probabilis per justitiae operationem vita justorum sit, tamen per misericordiam Dei plus meriti consequetur.

PL 9, 322C

それゆえ、預言者のこの言葉が語られた。「汝の憐れみは、命にまさる」(詩篇62:4)。義人たちの生は、義の実践によって称賛に値するとしても、神の憐れみによってより多くの功を得るからである。

Tractatus super Psalmos 9.23.4

4

Ex hac enim vita in vitam proficit aeternam: et operationem justitiae in tantum misericordia Dei muneratur, ut miserans justitiae voluntatem, aeternitatis quoque suae justum quemque tribuat esse participem.

PL 9, 322C

実際、この生から永遠の命へと進み、神の憐れみは、義の実践に報いて、義への意志を憐れみ、すべての義人を自らの永遠にあずかる者とする。

Tractatus super Psalmos 9.23.5

5

Idcirco in saeculum et in saeculum saeculi misericordiae spes est: sed confessio tantum in saeculo, non etiam in saeculum saeculi.

PL 9, 323A

それゆえ、憐れみへの望みは、世に、世々の世にある。しかし告白は、世においてだけあり、世々の世にあるのではない。

Tractatus super Psalmos 9.23.6

6

Non enim confessio peccatorum nisi in hujus saeculi tempore est: dum voluntati suae unusquisque permissus est, et per vitae licentiam habet confessionis arbitrium. Decedentes namque de vita simul et de jure decedimus voluntatis.

PL 9, 323A

罪の告白は、この世の時にしかないからである。各人が自らの意志に委ねられ、生の許しによって告白の決定を持つあいだのことである。生を去るとき、我々は意志の権利をも同時に去るからである。

Tractatus super Psalmos 9.23.7

7

Tunc enim ex merito praeteritae voluntatis lex jam constituta, aut quietis aut poenae excedentium ex corpore suscipit voluntatem. Cujus temporis non jam liberam, sed necessariam voluntatem ostendit Propheta, cum dicit: Non est mihi in diebus illis voluntas.

PL 9, 323A

そのとき、すでに定められた律法が、過ぎ去った意志の功に基づいて、体を出て行く者たちの安らぎか罰かの意志を受け取る。その時期の意志が、もはや自由なものではなく、必然のものであることを、預言者は示して言う。「その日々に、私には意志がない」。

Tractatus super Psalmos 9.23.8

8

Cessante enim voluntatis libertate, etiam voluntatis, si qua erit, cessabit effectus . Transire namque ad Abraham volens dives, chao medio non sinitur (Luc. XVI, 26) : cum tamen per libertatem voluntatis in Abrahae sinibus esse potuisset.

PL 9, 323A

意志の自由が止むとき、意志の働きも、もしあるとしても、止むであろう。実際、アブラハムのもとへ渡ろうと望む富者は、間の深淵によって許されない(ルカ16:26)。意志の自由によっては、アブラハムの懐にいることができたはずなのに。

Tractatus super Psalmos 9.23.9

9

Interclusa est ergo libertas voluntatis, quia confessio nulla est mortuis, secundum id quod dictum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ?

PL 9, 323B

それゆえ、意志の自由は閉ざされている。死者には告白がないからである。こう語られたとおりである。「冥界で、誰が汝に告白するのか」(詩篇6:6)。

Tractatus super Psalmos 9.23.10

10

Sperans ergo Propheta misericordiam in saeculum et in saeculum saeculi, confitetur tantum in saeculo: temporaria confessionis officia saeculi tempore gerens, spem vero aeternam saeculorum aeternitate protendens.

PL 9, 323B

それゆえ預言者は、世に、世々の世に憐れみを望みつつ、告白は世においてだけする。告白の一時的な務めを世の時に果たし、永遠の望みは世々の永遠へと伸ばすのである。

Tractatus super Psalmos 9.23.11

11

Confessionis autem causam addidit dicens: Quia fecisti: auctorem scilicet universitatis hujus Dominum esse confessus, nulli alii docens confitendum, quam qui fecit olivam fructiferam spei misericordia in saeculum saeculi.

PL 9, 323B

そして告白の理由を付け加えて言う。「汝が成し遂げたからである」。すなわち、この万物の創造者が主であると告白し、世々に憐れみの望みで実り豊かなオリーブを造った者以外の誰にも告白すべきでないと教えているのである。