ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVI, Caput XXIII 第XXVI部 第XXIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 484A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 26.23.1

1

Percussus a Deo Christus. Percutitur et a Judaeis. --Percussus ergo est Dominus, peccata nostra suscipiens, et pro nobis dolens: ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso, sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur.

PL 9, 484A

キリストは神に打たれ、ユダヤ人にも打たれる。――こうして主は、我々の罪を引き受け、我々のために苦しみつつ、打たれた。十字架と死の弱さに至るまで彼が打たれることで、我々に、死者の中からの復活による健やかさが返されるためである。

Tractatus super Psalmos 26.23.2

2

Percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti hujus: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31; Zach. XIII, 7) .

PL 9, 484A

そして彼は、弟子たちにこの言葉を思い起こさせつつ、自らが打たれることを自ら証しした。「私は羊飼いを打つ、そして群れの羊は散らされる」(マタイ26:31、ゼカリヤ13:7)。

Tractatus super Psalmos 26.23.3

3

Sed et Apostolus dicti hujus significationem haud dissimiliter confirmat, dicens: Qui Filio suo dilecto non pepercit (Rom. VIII, 32) . Non pepercit itaque dilecto Filio suo: quem et colonis vineae, non ignarus quod occisuri eum essent, destinavit (Matth. XXI, 37) .

PL 9, 484B

だが使徒も、この言葉の意味を、これと異ならぬ仕方で確かめて言う。「自らの愛する子を惜しまなかった者」(ローマ8:32)。こうして彼は、自らの愛する子を惜しまなかったのであり、その子を、農夫たちが彼を殺すであろうことを知らないでもなく、ぶどう畑の農夫たちのもとへ遣わした(マタイ21:37)。

Tractatus super Psalmos 26.23.4

4

Non pepercerat autem primo illi de terrae limo Adae, quem de paradiso post culpam, ne lignum vitae attingens in aeternitatem poenae maneret, ejecit: ut naturam corporis ejus Adam e coelis secundus assumens, parique morte percussus, eam rursus in vitam aeternam jam sine poenae aeternitate revocaret.

PL 9, 484B

彼はまた、地の泥から出たあの第一のアダムを惜しまなかった。罪の後に、命の木に触れて罰を永遠にとどめることのないように、彼を楽園から追い出した。それは、第二のアダムが天から彼の体の本性を取り、同じ死によって打たれ、その本性を、今度は罰が永遠でないまま、永遠の命へと呼び戻すためであった。

Tractatus super Psalmos 26.23.5

5

Hunc igitur ita a Deo percussum persecuti sunt, super dolorem vulnerum dolorem persecutionis hujus addentes. Pro nobis enim secundum prophetam dolet (Esai LIII, 4); et idcirco eum in doloribus esse aestimantes.

PL 9, 484B

こうして、神によってこのように打たれた者を、彼らは迫害し、傷の痛みの上に、この迫害の痛みを加えた。というのは、彼は預言者によれば我々のために苦しむのであり(イザヤ53:4)、彼らはそれゆえ、彼を苦しみのうちにある者と見なしていたからである。

Tractatus super Psalmos 26.23.6

6

Quod enim postea nominis sui odium susceperint, quatenus silentium resurrectionis pecunia emerint, quibus Apostolos terroribus injuriisque vexaverint, cognitum est. Et quia haec super dolorem vulnerum addiderunt, apponetur super iniquitatem iniquitas.

PL 9, 484C

すなわち、彼らがのちに彼の名への憎しみを抱いたこと、復活についての沈黙を金で買うほどにまでなったこと、どのような脅しと侮辱で使徒たちを苦しめたかは、知られている。そして、彼らがこれらを傷の痛みの上に加えたので、不義の上に不義が加えられるであろう。