ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput XI 第LIII部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 650C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.11.1

1

Ejus gratia mors a sanctis pluribus concupita. --Querelam istiusmodi a plurimis sanctis frequenter audivimus, de tarditate spei suae morosam corporum dissolutionem deflentium. Dominus in Evangeliis suis docuit accelerationem regni coelestis orandam.

PL 9, 650C

そのゆえに、多くの聖徒が死を切望した。――このような嘆きを、我々は多くの聖徒から頻繁に聞いた。彼らは、自分の希望の遅れのために、体の解体がなかなか来ないことを嘆いていた。主は自らの福音書で、天の国の到来が早められるよう祈るべきだと教えた。

Tractatus super Psalmos 53.11.2

2

Impatientem enim charitatem esse eorum quae amet convenit: atque ideo dici oportet, quod ut dicamus a Domino praecipimur: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua (Matt. VI, 10) .

PL 9, 650C

愛する事柄について、愛は待ちきれないものであるのが相応しい。それゆえ、主から我々が言うよう命じられたことを、言うべきである。「汝の国が来たれ、汝の意志が行われよ」(マタイ6:10)。

Tractatus super Psalmos 53.11.3

3

Paulus beatus inhabitationem corporis sui congemiscit, per incolatum carnis peregrinari se a Deo conquerens (Rom. VII, 24) .

PL 9, 650C

幸いなるパウロは、自分の体という住まいのゆえにうめき、肉の寄留を通して、自分が神から離れて旅していると嘆く(ローマ7:24)。

Tractatus super Psalmos 53.11.4

4

Quo contra peregrinandum in carne scit sibi esse, ut ei cum Deo sit incolatus: sed tamen melius ei esse dissolvi, et cum Christo esse (Phil. I, 22 et 23) , et Ecclesiastes ait: Et laudavi omnes qui mortui sunt, super omnes qui vivunt usque nunc (Eccle. IV, 2) : liberata scilicet per dissolutionem corporis anima, onere atque consortio eam esse infirmis hujus atque periculosae carnis exutam.

PL 9, 651A

これに対して彼は、神とともにある寄留が自分にあるために、肉において旅せねばならないことを知っている。しかし、解き放たれてキリストとともにいるほうが自分にはよいとも知っている(フィリピ1:22、23)。コヘレトも言う。「私は、すでに死んだ者たちすべてを、今まで生きているすべての者よりもほめたたえた」(コヘレトの言葉4:2)。すなわち、魂は体の解体によって解き放たれ、この危うい肉の弱さの重荷と交わりから脱している、ということである。

Tractatus super Psalmos 53.11.5

5

In hoc igitur nimium sibi prolixo in corpore incolatu congemiscit Propheta, festinans peregrinari a terrenis, et incolere coelestia; ut derelictis corruptibilibus atque praesentibus, consequatur invisibilia et aeterna.

PL 9, 651A

それゆえ預言者は、体における寄留があまりに長いことをうめき、地上のものから旅立ち、天上のものに住むことを急ぐ。朽ちるもの、現在のものを捨てて、見えないもの、永遠のものに至るためである。