ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVI, Caput XXIX 第XXVI部 第XXIX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 487C · 9 sectiones

Tractatus super Psalmos 26.29.1

1

Laudis causa coeli laus. Terrae fecunditas. -- Causam autem, cur adhuc coelum et terra et mare Deum laudent, ostendit dicens, VERS. 36 et 37: Quoniam Dominus salvificabit Sion, et aedificabuntur civitates Judae. Et inhabitabunt in ea, et haereditabunt terram.

PL 9, 487C

賛美の原因、天の賛美、地の豊かさ。――さらに、なぜ天と地と海がなお神を賛美するのかの原因を、彼は言って示す。「主はシオンを救い、ユダの町々は建て直される。人々はそこに住み、地を受け継ぐ。」(詩篇68:36、37)

Tractatus super Psalmos 26.29.2

2

Et semen servorum ejus possidebunt eam, et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt eam. Laus universa ex rerum admirabilitate proficiscitur.

PL 9, 487D

「彼の僕たちの子孫はそれを所有し、彼の名を愛する者たちはそこに住む。」賛美はすべて、事物の驚嘆すべきさまから出る。

Tractatus super Psalmos 26.29.3

3

Tunc enim aliquid laude dignum videtur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prudentiam ac virtutem gerentis, et gestorum decus usumque contineat.

PL 9, 488A

というのは、あるものが賛美に値すると見えるのは、その業そのものが、行う者の思慮と力、また行われたものの美しさと用とを含むほどに、壮大で際立っているときだからである。

Tractatus super Psalmos 26.29.4

4

Quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem.

PL 9, 488A

したがって、通常の才知の感覚と見解を超えるものは、その驚嘆すべきさまによって賛美に値する。

Tractatus super Psalmos 26.29.5

5

Coelum ergo ( supple, meretur laudem) quod tanto ornatu distinctum impletumque est, tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac varietate conservat, ut annum inter hyemem caloremque aestatis temperatis autumni et veris temporibus moderetur et finiat.

PL 9, 488A

それゆえ、天は(「賛美に値する」を補え)、これほどの飾りに区切られ満たされ、これほどの運行と経路を、信じがたい恒常性と多様さで保ち、冬と夏の暑さのあいだの一年を、秋と春の穏やかな季節で調え、終えるのである。

Tractatus super Psalmos 26.29.6

6

Terra autem, quae supernis inumbrata naturis, vel complexa in sese vel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet, et secundum uniuscujusque generis naturam usu ac maturitate consolidet.

PL 9, 488A

また地は、上なる諸本性に陰を落とされ、種を自らのうちに抱き、あるいは懐に受けて、含み、養い、実らせ、それぞれの種類の本性に従って、用と成熟によって固めるのである。

Tractatus super Psalmos 26.29.7

7

Mare autem, quod vitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat, motumque in tanta sui varietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur, et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus.

PL 9, 488B

また海は、我々の命のように、あるいは息を吸い、あるいは吐き出すことによって生き、存続し、その動きを、多様さの中で、月の満ち欠けの理に従って律し、その深さと果てしなさという障害によって、人間の見解の精神を超え、その外に何があるか、その内に何があるかを、感覚で追っても捉えられないほどである。

Tractatus super Psalmos 26.29.8

8

In his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque virtutibus in Deo hoc, quod Sion salva sit, civitatesque Judaeae aedificandae sint, coeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca, et ipso tempore ac vetustate solvenda.

PL 9, 488B

だが、これほどに大いなる驚嘆すべき事物と本性の力があるのに、シオンが救われ、ユダヤの町々が建て直されることのゆえに、神において、天、地、海が賛美するというのか。それは人間の業であり、はかなく、時そのものと古びによって崩れるはずのものである。

Tractatus super Psalmos 26.29.9

9

Quod si exstructas eas esse ut sint, laude sit dignum; nonne magis conservatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

PL 9, 488B

もしそれらが建てられて存在することが賛美に値するなら、それらが壊されないよう保たれることのほうが、いっそう賛美に資するのではないか。