ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput XX 第LXXII部 第XX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 802C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.20.1

1

Naturae alterutri quid conveniat. --Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis quem assumpsit meminerimus; diligenter contuendum est, ut intelligamus quid divinitati ejus, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus, quam per fallacis intelligentiae opinionem sensui dicta subdamus.

PL 9, 802C

それぞれの本性に何がふさわしいか。――こうして、この詩篇が、彼が受け取った人の人格から始められたことを我々は覚えているのだから、彼の神性に何が、人に何が適合させられるべきかを悟るよう、注意深く見なければならない。しかも、誤った理解の思い込みによって言葉を我々の感覚に従わせるのではなく、むしろ我々の感覚を言葉に適合させるように。

Tractatus super Psalmos 72.20.2

2

Ait enim: Quo ibo ab spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Diversa significatio est spiritus, atque faciei. Et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. Dehinc sequitur: Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

PL 9, 802C

彼は言うからである。「私は汝の霊からどこへ行き、あるいは汝の顔からどこへ逃れようか」。霊と顔とは、意味が異なる。私は霊からは去り、顔からは逃れる、というのである。次に続く。「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に下るなら、汝は傍らにいる」。

Tractatus super Psalmos 72.20.3

3

Non eadem est adscensio in coelum, quae et descensio in infernum. Tertium deinde est: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

PL 9, 802C

天に昇ることは、冥界に下ることと同じではない。第三に、こうある。「もし私が夜明け前に翼を取り、海の果てに住むなら、まことにそこにも汝の手が私を導き、汝の右の手が私を捕らえる」。

Tractatus super Psalmos 72.20.4

4

Jam non hominis haec vox est, ut pennas sumat, ut suas sumat, ut trans Oceanum habitet, ut deducatur illuc manu Dei, ut teneatur dextera Dei: potioris istud naturae est. Et quis hic sit qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.

PL 9, 803A

これはもはや人の声ではない。翼を取り、自分の翼を取り、大洋の彼方に住み、そこへ神の手に導かれ、神の右の手に捕らえられる、というのは。これはより優れた本性のものである。そして、これを確信をもって語るのが誰であるかは、語られたことそのものの道理が示すであろう。