ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XII, Caput VII 第XII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 350C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 12.7.1

1

Pennas non aliunde sumit. --Et cum haec eadem tamquam in hominem imbecillitati ejus dominatura cecidissent: tamen ut non subjectum se his quae ingruerent edoceret, subjecit: Et dixi, quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.

PL 9, 350C

翼を、彼はよそからは取らない。――そして、これらのことが、人としての彼の弱さを支配するかのように降りかかったとしても、それでも、自らが襲いかかるものに服したのではないと教えるために、付け加えた。「そして私は言った、誰が私に鳩のような翼を与えるだろうか、私は飛び、休らおう」。

Tractatus super Psalmos 12.7.2

2

Non infirmus est, cui ad evolandum de contegentibus se tenebris metuque mortis pennae non aliunde sumendae sunt. Cum enim dicit: Quis dabit mihi? non poscentis ab aliquo, sed non aliunde sperantis est.

PL 9, 351A

自らを覆う闇と死の恐れから飛び去るのに、翼をよそから取らなくてもよい者は、弱い者ではない。実際、「誰が私に与えるだろうか」と言うとき、それは誰かに求める者ではなく、他所からは望まない者のものである。

Tractatus super Psalmos 12.7.3

3

Evolare autem ut columba festinat, id est, in spiritalem redire naturam. Nam et in columbae specie Spiritus in eum volando requievit (Matth. III, 16) habitatione aliquando in eo homine, qui tum de Jordanis aquis adscendebat, inventa.

PL 9, 351A

鳩のように飛び去ることを急ぐとは、霊的な本性に戻ることである。実際、鳩の姿で、霊は彼のうちに飛びつつとどまった(マタイ3:16)。そのとき、ヨルダンの水から上がってくるその人のうちに、ついに住まいが見いだされたのである。

Tractatus super Psalmos 12.7.4

4

Et haec quidem precationis est causa, quia infirmitate corporis degravatus, hoc quod nobis est mortale susceperat, ut caro factus in spiritum evolaret.

PL 9, 351A

そして、これが願いの理由である。体の弱さに押しつぶされて、我々にとって死ぬべきものを引き受けたので、肉となった者が、霊のうちへと飛び去るためである。

Tractatus super Psalmos 12.7.5

5

Et harum quidem pennarum suarum in psalmo alio ita meminit: Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me (Ps. CXXXVIII, 9) . Suas itaque sumet, ut intelligatur eas ex his evacuatus assumere.

PL 9, 351A

そして、自らのこれらの翼について、彼は別の詩篇でこう述べている。「もし私が夜明けの前に自らの翼を取り、海の果てに住むなら、そこでも汝の手が私を導くであろう」(詩篇138:9)。それゆえ彼は自らのものを取るであろう。それらを、これらから空にされて取り上げるのだと理解されるためである。