ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XL, Caput VII 第XL部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 575A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 40.7.1

1

Justi iniqua est persecutio. --Denique adjecit, VERS. 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Justum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur: quia iniquitas injustae operationis effectus est.

PL 9, 575A

義人への迫害は不義である。――そして彼は付け加えた。「汝の戒めはすべて真理である。彼らは不義に私を迫害した。私を助けよ」(詩篇118:86)。義人を迫害する者は、必ず不義に迫害する。不義とは、義ならざる行いの結果だからである。

Tractatus super Psalmos 40.7.2

2

Scit et hanc Apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: Omnes volentes religiose vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12) . Multae enim tribulationes justorum sunt (Ps. XXXIII, 20) .

PL 9, 575A

使徒もまた、迫害のこの不義を知っている。こう言うのである。「キリストにあって敬虔に生きようと望む者はみな、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。また、「義人の苦難は多い」(詩篇33:20)。

Tractatus super Psalmos 40.7.3

3

Nunc Satanas insectatur, nunc ministeria ejus impugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte fraudulentae insectationis irrepit. Sed Propheta, qui veritatem esse mandata Dei meminerit, injustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet.

PL 9, 575B

あるときはサタンが追い立て、あるときはその手下たちが攻撃し、あるときは偽りの兄弟たちの装いが、欺きの追跡の技によって害をなそうと忍び寄る。しかし預言者は、神の戒めが真理であることを心に留めているから、不義による不当な迫害を、信仰ある心で耐え忍ぶ。

Tractatus super Psalmos 40.7.4

4

Et quia persecutionem sciat fidei esse documentum, non orat eam a se removeri: sed adjuvari se in ea postulat, et opem atque auxilium misericordiae Dei precatur, evangelici hujus praecepti non ignarus: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38) .

PL 9, 575B

そして、迫害が信仰の証明であると知っているから、それが自分から取り除かれることを祈らず、その中で助けられることを求め、神の憐れみの助けと援助を願う。福音のこの掟を知らないわけではない。「自分の十字架を取らず、私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。