ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIV, Caput XVI 第LXXIV部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 832B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 74.16.1

1

Iniquitatum omnium unus auctor diabolus. --Novit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens, VERS. 10: Cadent in retiaculo ejus peccatores: ejus scilicet qui operatur in plurimis.

PL 9, 832B

あらゆる不義の唯一の創始者は悪魔である。――しかし、彼は、不義を行うすべての者を通して、むしろ自分自身がこれらの罠の中でつねに働いている唯一の者を知っている。こう言う。「罪人たちは彼の網の中に落ちる」(詩篇140:10)。すなわち、多くの者の中で働く者の網である。

Tractatus super Psalmos 74.16.2

2

Quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur: quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria ejus significasset in plurimis.

PL 9, 832C

人々が行う不義は何であれ、悪魔が吹き込んだものだからである。前に複数形で、多くの者の中の彼の務めを示していた彼を、今は単数形で示している。

Tractatus super Psalmos 74.16.3

3

Plures in eo, et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos praetendunt, et in retiaculo ejus cadent peccatores; quia iniqui retiaculi sui (ipsius scil. diaboli) laqueos praetendunt.

PL 9, 832C

多くの者が彼のうちにあり、彼が多くの者のうちにあることを示している。それゆえ、不義の者たちは罠を張り、罪人たちは彼の網に落ちる。不義の者たちが、自分の網(すなわち悪魔自身の網)の罠を張るからである。

Tractatus super Psalmos 74.16.4

4

Cadent autem peccatores: non tunc peccatores cum ceciderint effecti, sed cadentes ob id quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti, per id quod peccatores sunt, opportuni.

PL 9, 832C

罪人たちは落ちる。落ちたときに罪人になるのではなく、罪人であるがゆえに落ちるのである。罪人であるということによって、網に捕らえられやすいものとされたのである。