ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVII, Caput I 第XXVII部 第I章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 490B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 27.1.1

1

Rememorationis precatio de quibus fiat. Quid petatur hoc psalmo. --VERS. 1. Alius hic in rememoratione psalmus est: nam trigesimo et septimo eadem inscriptio est.

PL 9, 490B

想起の祈りは誰についてなされるか。この詩篇で何が求められているか。――この詩篇は、「想起のために」の別の詩篇である。というのは、第三十七篇にも同じ表題があるからである。

Tractatus super Psalmos 27.1.2

2

Ex ipsa autem verbi hujus significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intelligendum sit, edocemur.

PL 9, 490B

だが、この語の意味と通常の用法そのものから、「想起のために」と前書きされたことが何を意味すると解すべきかを、我々は教えられる。

Tractatus super Psalmos 27.1.3

3

Nam rememorationis precatio ei competit, qui se incidere in oblivionem ejus, a quo vel auxilium vel veniam expetat, pertimescit: et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret, aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt.

PL 9, 490B

というのは、想起の祈りは、助けあるいは赦しを求める相手に忘れられてしまうことを恐れる者にふさわしいからである。その者は、自分の救いへの想起がなされること、あるいは、常に自分に敵対する者たちの罰への想起がなされることを望む。

Tractatus super Psalmos 27.1.4

4

Et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de venia et salute tractatum est: qui totus ex persona dolentis Domini pro nobis, portantisque peccata nostra consistit.

PL 9, 490B

そして、この表題そのものを持つ前の詩篇では、赦しと救いが論じられた。その詩篇は全体が、我々のために苦しみ、我々の罪を担う主の人格から成り立っている。

Tractatus super Psalmos 27.1.5

5

In hoc vero necessitas poscendae veniae non relicta est: quia jam superior et contiguus huic psalmus in salvificatae Sion, aedificatarumque civitatum Judae laude conclusus est. Sed est in eo rememoratio in impios ultionis, et retributionis in sanctos.

PL 9, 490B

だがこの詩篇では、赦しを求める必要は残されていない。というのは、これに先行しこれに接する詩篇は、救われたシオンと、建て直されたユダの町々の賛美で結ばれているからである。しかし、この詩篇には、不敬な者たちへの報復と、聖徒たちへの報いの想起がある。

Tractatus super Psalmos 27.1.6

6

Et quia non illi David, sed in illum David psalmus in finem est; secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem, ex persona Domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

PL 9, 490C

そして、これは「あのダビデの」ではなく、あのダビデに向けて、終わりに向けての詩篇であるから、先の詩篇で名の固有性から示された理由に従って、主の人格から論じられることになり、詩篇の終わりそのものでそれは知られるだろう。