ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLV, Caput XV 第XLV部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 612A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 45.15.1

1

Mandata Dei cur diligat David. Diligere plus est quam facere. --Sed illis legem dissipantibus, aliud opus Prophetae est. Et quod sit, ex subjectis docemur. Ait enim, VERS. 127: Ideo dilexi mandata tua super aurum, et topazion.

PL 9, 612A

ダビデはなぜ神の戒めを愛するのか。愛することは、行うことにまさる。――ところが、彼らが律法を破っているので、預言者の務めは別である。それが何であるかは、続く句から我々は教えられる。彼はこう言う。「それゆえ私は汝の戒めを、金よりも、トパーズよりも愛した」(詩篇118:127)。

Tractatus super Psalmos 45.15.2

2

Quod ait, ideo, ad id retulit quod dixerat: Tempus faciendi Domino; quia sciret tempus faciendi Domino esse, cum legem dissipassent. Ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus faciendi Domino contineretur.

PL 9, 612B

「それゆえ」と言うとき、彼は、先に言ったこと、すなわち「主が行うべき時」に結びつけた。彼は、律法が破られたときこそ、主が行うべき時であると知っていたからである。そして、その戒めのうちに、主が行うべき時が含まれているので、彼は戒めを愛した。

Tractatus super Psalmos 45.15.3

3

Lex enim omnis adventum Domini testata est, ipso dicente: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) . Mandata igitur Dei ob id Propheta dilexit, quia in his adventum dominicae corporationis intelligit.

PL 9, 612B

律法はすべて主の到来を証ししたからである。主自身がこう言っている。「もし汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるはずである。モーセは私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。それゆえ預言者は、神の戒めのうちに、主が体をとって来ることを理解するので、それを愛した。

Tractatus super Psalmos 45.15.4

4

In eo autem quod diligit, plus nescio quid significat. Facere autem aliquid, minus est quam diligere: quia plerumque id quod agimus, necessitatis est; dilectio vero propriae voluntatis affectio est.

PL 9, 612B

ところで、愛するということにおいて、彼は何かそれ以上のことを意味している。何かを行うことは、愛することより小さい。我々が行うことは、たいてい必然によるものだが、愛は自分自身の意志の情だからである。