ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XII, Caput XVIII 第XII部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 356B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 12.18.1

1

Curare quid debeamus. --Sed inter ista inimici jacula imperterritus manet, nobisque portum securitatis fidum tutumque demonstrat. Sequitur enim, VERS. 23: Jacta in Dominum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo.

PL 9, 356B

何を気にかけるべきか。――しかし、これらのただなかで、彼は敵の投げ槍にも怯えず、我々にも、安全の確かで堅固な港を示している。続いて言う。「汝の思いを主に投げ委ねよ。彼自身が汝を養うであろう。義人に永遠に動揺を与えないであろう」(詩篇54:23)。

Tractatus super Psalmos 12.18.2

2

Ademit nobis etiam in Evangeliis Dominus sollicitudinis necessitatem, dicens: Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua (Matth. VI, 34) .

PL 9, 356B

主は福音書でも、我々から心配の必要を取り去った。「明日のことを思い煩うな。その日の悪は、その日に十分である」(マタイ6:34)。

Tractatus super Psalmos 12.18.3

3

Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus et omnia praestabuntur vobis (Ibid. 33) : omnem scilicet curam in promerendo Dei regno et justitia collocandam.

PL 9, 356C

「まず神の国とその義を求めよ。そうすれば、すべては汝らに与えられる」(マタイ6:33)。すなわち、あらゆる気遣いは、神の国と義を得ることに置かれるべきである。

Tractatus super Psalmos 12.18.4

4

Jactanda ergo super eum cura est: ipse enim enutriet, secundum illud: Super aquam refectionis enutrivit me (Psal. XXII, 2) .

PL 9, 356C

したがって、気遣いは彼に投げ委ねられるべきである。彼自身が養うからである。それは、「憩いの水のほとりで、彼は私を養った」とあるとおりである(詩篇22:2)。

Tractatus super Psalmos 12.18.5

5

Enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Jacob omnem tempestatem et odiorum et durae servitutis evasit dicens: Deus qui enutrivit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) . Ipse enim vitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis.

PL 9, 356C

養う者は、この世の波のなかに見捨てはしない。養われたヤコブが、あらゆる嵐、すなわち憎しみと厳しい隷属の嵐を逃れて、こう言ったとおりである。「私の若い時から私を養った神」(創世記48:15)。実際、彼は命の創始者であり、食物の授け主であって、それは地上の食物だけでなく、霊的なものでもある。