ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVII, Caput V 第XLVII部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 622B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 47.5.1

1

In verbis Dei nil inane, nil non verum. --Causam deinde affert cur eos oderit, qui verborum Dei fuerint obliti: non enim sunt inania, non terrena, non levia. Ait enim, VERS. 140: Ignitum eloquium tuum valde: et servus tuus dilexit illud.

PL 9, 622B

神の言葉に空しいものはなく、真実でないものはない。――そのあと彼は、神の言葉を忘れた者たちを憎む理由を述べる。それらは空しいものでも、地上のものでも、軽いものでもないからである。彼はこう言う。「汝の言葉は激しく火で精錬され、汝の僕はそれを愛した」(詩篇118:140)。

Tractatus super Psalmos 47.5.2

2

Non explicat proprietatem verbi hujus latina translatio. Quod enim nobiscum ignitum, id graece πεπυρωμένον scribitur. Πεπυρωμένον autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit.

PL 9, 622B

ラテン語訳は、この語の固有の意味を表現していない。我々のもとで「火で精錬された」とあるものは、ギリシア語では πεπυρωμένον と書かれる。πεπυρωμένον とは、いわば火で溶かされて清められたものを意味する。

Tractatus super Psalmos 47.5.3

3

Quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, verum et perfectum et omni vitiorum contagione purgatum est: ut eloquium Dei est, aeternorum in se bonorum continens fidem.

PL 9, 622C

火で溶かされる金属はどれも、異質で無用の汚れを自らのうちに含まない。その中にあるものはすべて、真実で完全であり、あらゆる悪徳の汚染から清められている。神の言葉もそのようなものであり、永遠の善に対する信頼を自らのうちに含んでいる。

Tractatus super Psalmos 47.5.4

4

Hinc illud est quod in Evangeliis Dominus ait: Iota unum, aut apex non praeteribit ex lege, donec haec omnia fiant (Matth., V, 18) .

PL 9, 622C

福音書で主が言うのは、このことである。「これらすべてが成就するまで、律法から一つのイオタ、一画も過ぎ去らない」(マタイ5:18)。

Tractatus super Psalmos 47.5.5

5

Vera enim omnia sunt, et neque otiose neque inutiliter constituta Dei verba: sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita: et ignita vehementer, ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit existimetur. Haec itaque diligit servus ejus.

PL 9, 622C

神の言葉はすべて真実であり、無為にも無益にも定められていない。むしろ、余計な空しさの疑いをすべて越えて精錬されており、しかも激しく精錬されている。そこに、完全でも固有でもないものがあるとは考えられないほどにである。それゆえ、彼の僕はこれらを愛する。

Tractatus super Psalmos 47.5.6

6

Non solum haec agit, sed etiam diligit: quia operationi obedientiae praestat dilectionis operatio. Obedientia enim sola plerumque terroris est: caeterum dilectio non nisi ex devota mentis voluntate proficiscitur.

PL 9, 622C

彼はこれらを行うだけでなく、愛する。従順の働きに、愛の働きがまさるからである。従順だけならたいていは恐れによるものだが、愛は、献身する心の意志からしか生じないからである。