Tractatus super Psalmos 8.2.1
Praecepta continet paucis multa et praeclara. --Dicit enim ad id quod quaesitum est, VERS. 2: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, et caetera psalmo consequentia.
PL 9, 300A〔この詩篇は〕わずかな語で、多くの優れた掟を含む。――彼は、問われたことに対して言っている。「汚れなく歩み、義を行う者」(詩篇14:2)、そして詩篇に続くその他のことである。
Tractatus super Psalmos 8.2.2
Talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad Deum iter est, cui ad sublimitatem ejus adscensus est, cui in aeternis ejus est requies.
PL 9, 300Bこのような掟によって形づくられ、このような勧めによって教えられるのは、神への道を持つ者、その高みへの登りを持つ者、その永遠のもののうちに憩いを持つ者である。
Tractatus super Psalmos 8.2.3
Praeceptum autem omne brevitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice privateque, die ac nocte retineatur, obtemperetur, instetur.
PL 9, 300B掟はすべて簡潔にまとめられている。それは、記憶に託され、心に留まり、外でも家でも、公にも私的にも、昼も夜も、保たれ、従われ、励まれるためである。
Tractatus super Psalmos 8.2.4
Est enim haec brevitas locuples et infinita, et ex omnibus Veteris ac Novi Testamenti praeceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, viris, senibus aptissima.
PL 9, 300Bこの簡潔さは、豊かで果てしがなく、旧い契約と新しい契約のすべての掟と定めから摘み取られたものであり、幼子、女、男、老人に最もふさわしい。
Tractatus super Psalmos 8.2.5
Atque ut brevitatis ipsius commendabilior esse possit opulentia, quid in singulis verbis sacramenti sit prosequimur. Non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. Vox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis.
PL 9, 300Bそして、この簡潔さの豊かさがいっそう推奨に値するものとなり得るよう、我々は、個々の語の中に秘義が何であるかを追ってゆく。ここには預言も、暗さも、例もない。問う者の声があり、答える者の善があり、聞く者の確認がある。
Tractatus super Psalmos 8.2.6
Sed in his virtus est contuenda verborum. Distinxit enim ita, habitationem in tabernaculo, requiem in monte: et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte.
PL 9, 300Bしかしこれらのうちで、語の力が見つめられなければならない。彼は、幕屋に住むことと、山で憩うこととを、こう区別したのである。先にあるのは幕屋に住むことであり、後にあるのは山での憩いである。
Tractatus super Psalmos 8.2.7
Ut ergo habitationis et requiei distantia intelligatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est.
PL 9, 300Cそれゆえ、住むことと憩いの隔たりが理解されるために、山と幕屋の固有の意味が説明されなければならない。