ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput VIII 第LXXII部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 802A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.8.1

1

Christi cogitata longe ante praescivit Deus. --VERS. 3: Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. Scrutans corda et renes Deus est: et quomodo de longe cogitationes ejus intellectae sunt? De longe, non ad locum, sed ad tempus refert.

PL 9, 802A

キリストの思いを、神ははるか以前に予知した。――「汝は私のすべての思いを、遠くから悟った」(詩篇138:3)。心と腎を探るのは神である。それなら、どうして彼の思いが遠くから悟られたのか。「遠くから」は、場所ではなく時に関わる。

Tractatus super Psalmos 72.8.2

2

Non enim, de longe intelligis, ait; ut res loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus sit, cum visu virtutis suae et scientia ea quae cogitantur intelligat: sed, de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem.

PL 9, 802A

「遠くから汝は悟る」と言っているのではない。そう言えば、それは場所の事柄だと信じられてしまう。あたかも彼が人間の働きから遠くにいるかのようになるからである。実際には、彼は自らの力の眼差しと知によって、考えられていることを悟っているのに。そうではなく、「遠くから汝は悟った」と言い、むしろ過ぎ去った時の時代を示している。

Tractatus super Psalmos 72.8.3

3

Et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognoverit, reperiemus? Nempe ubi dicitur: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

PL 9, 802A

そして、〔神が〕彼の思いをはるか以前に知っていたことを、どこに見いだすだろうか。まさしく、こう言われるところである。「見よ、私の僕、私が選んだ者、私の愛する者、そのうちに私の魂は心にかなった。私は私の霊を彼の上に置く。彼は異邦人に裁きを告げるであろう。」

Tractatus super Psalmos 72.8.4

4

Non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis vocem ejus audiet (Matth. XII, 18 et 19) . Et hujus prophetiae tum Evangelista meminit, cum his, quos curabat, ut de se tacerent jubebat.

PL 9, 802A

「彼は叫ばず、争わず、大通りで彼の声を聞く者もない」(マタイ12:18、19)。福音記者はこの預言を、癒していた者たちに、自分について黙っているよう命じたときに思い起こしている。

Tractatus super Psalmos 72.8.5

5

Has ergo cogitationes ejus, humilitatis scilicet et patientiae, longe ante intellexit; quia de his erat prophetarum ore testatus.

PL 9, 802A

それゆえ、彼のこれらの思い、すなわち謙りと忍耐を、はるか以前に悟った。預言者たちの口を通して、それらについて証ししていたからである。