ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXX, Caput XI 第LXXX部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 873D · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 80.11.1

1

Corvorum natura. --Sed id quod sequitur, quomodo intelligi oportebit, Et pullis corvorum invocantibus eum? Deum invocare proprium hominis officium est, qui solus ex universis animantibus particeps rationis effectus est. Corvorum vero pulli Deum quomodo invocant?

PL 9, 873D

烏の本性。――しかし、続くこと、「呼び求める烏の雛にも」は、どう解すべきか。神を呼び求めることは人間に固有の務めであり、人間は、すべての生き物のうちただ一人、理性にあずかる者とされたからである。では、烏の雛は、どのようにして神を呼び求めるのか。

Tractatus super Psalmos 80.11.2

2

Et cur pulli corvorum potius quam corvi, quorum natura hebes, improba, improvida, nulla Dei cognitione donata sit? Aut quae esca praebetur?

PL 9, 874A

またなぜ、烏ではなく烏の雛なのか。烏の本性は鈍く、邪悪で、先見がなく、神の認識を何も授けられていないのに。それに、どんな食べ物が与えられるのか。

Tractatus super Psalmos 80.11.3

3

Numquid ut foenum jumentis, et ut herba hominibus; sic corruptorum cadaverum foetidas sordes Deus orantibus se corvorum pullis et pecudum mortes ad cibum vitae praesentis impertiet? Haec ita intelligere, non dicam erroris, sed irreligiositatis extremae est. Quid ergo intelligi oporteat, prout ipsi dono gratiae coelestis adepti sumus, loquemur.

PL 9, 874A

家畜に草が、人々に青草が与えられるように、神は、自分に祈る烏の雛に、腐った死骸の臭い汚物と家畜の死を、今の命の食べ物として与えるのだろうか。これをそう解するのは、誤りとは言わないが、極度の不敬虔である。では、どう解すべきかを、我々自身が天の恩寵の賜物によって得たところに従って語ろう。