ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput XVI 第IV部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 259B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.16.1

1

Si neque fideles, neque infideles, qui igitur judicandi. --Negligentiam audientium, et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici sermo perturbat.

PL 9, 259B

信じる者も信じない者も裁かれないなら、では誰が裁かれるのか。――主の言葉は、聞く者の怠慢と、読む者の不注意な安易さをかき乱す。

Tractatus super Psalmos 4.16.2

2

Cum enim dicit: Qui credit in me non judicabitur; exemit judicio fideles: et cum subjecit: Qui autem non credit, jam judicatus est; non admisit ad judicium infideles.

PL 9, 259B

というのは、「私を信じる者は裁かれない」と言うとき、彼は信じる者を裁きから除いており、「しかし信じない者は、すでに裁かれている」と付け加えたとき、信じない者を裁きに入れなかったからである。

Tractatus super Psalmos 4.16.3

3

Ergo si credentes exemit, et repulit infideles, nec in hos nec in illos judicii sorte permissa; quomodo convenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem?

PL 9, 259B

したがって、もし信じる者を除き、信じない者を退け、そのどちらにも裁きの割り当てを認めないのなら、彼が第三に言うことにおいて、自分自身と合致していると、どうして考えられようか。「これが裁きである。光が世界に来たのに、人々は光よりも闇のほうを愛した」。

Tractatus super Psalmos 4.16.4

4

Non enim potest locus relictus esse judicio; cum neque infideles, neque fideles sint judicandi. Et haec quidem ita esse auditoribus negligentibus et lectoribus incuriosis videbuntur: caeterum in se virtus ipsa verborum proprietatem dicti et intelligentiam continet.

PL 9, 259C

実際、信じない者も信じる者も裁かれるべきでないのなら、裁きのために残された場所はありえない。そして、これは、怠慢な聞き手と不注意な読み手には、そのように見えるであろう。しかし、実は、言葉の力そのものが、語られたことの固有性と理解をそれ自体に含んでいる。