ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXIII, Caput III 第LXXXIII部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 886B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 83.3.1

1

Homo creatione Deo placens, peccato displicens, in Christo bene placuit. --Quae autem nunc proprie post creaturarum laudationem, et superiora cantica nova, hujus cantici novi causa esset, ostendit dicens, VERS. 4 et 5: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem.

PL 9, 886B

人間は、創造によって神に喜ばれ、罪によって喜ばれなくなり、キリストにおいて喜ばれた。――しかし、被造物の賛美と先の新しい歌ののち、今、固有にこの新しい歌の理由となるものは何かを、彼は示して言う。「主はその民に喜びを見いだしたからである。柔和な者たちを救いへと高く上げるだろう」(詩篇149:4、5)。

Tractatus super Psalmos 83.3.2

2

Exsultabunt sancti in gloria. Omnia quidem Deo cum sunt creata placuerunt, Genesi testante cum dicit: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I, 31) ; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus.

PL 9, 886B

「聖徒たちは栄光のうちに躍る」。たしかに万物は、造られたとき神に喜ばれた。創世記が証言して、「神は、それらが善いと見た」と言うとおりである(創世記1:31)。しかし、我々は、その民に神の喜びがあると知っている。

Tractatus super Psalmos 83.3.3

3

Bona quidem creatio hominis est, ut quae initium creationis secundum originem Dei similitudinemque sortita est; sed judicio se immutabilis Dei secundum demutationem humanae voluntatis atque arbitrii temperante, tum quia peccassent et agerent poenitenda, poenitere se quia fecisset hominem testatus est.

PL 9, 886B

たしかに、人間の創造は善い。それは、創造の初めに、神の起源と似姿に従って定められたものだからである。しかし、変わることのない神は、人間の意志と選択の変化に応じて自らの裁きを調整するので、人間が罪を犯し、悔いるべきことを行ったとき、人間を造ったことを悔いると証言した。

Tractatus super Psalmos 83.3.4

4

At vero ipsis illis ex peccato in vitam reformatis, depulsa poenitentiae querela, jam beneplaciti in eos affectus ostenditur.

PL 9, 886C

しかし、彼ら自身が罪から命へと造り直されたのち、悔いの嘆きは退けられ、すでに彼らに対する喜びの心が示される。

Tractatus super Psalmos 83.3.5

5

Reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios Deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem impoenitentiae sacramento spopondisset, Propheta dicente: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) .

PL 9, 886C

というのは、我々は、キリストの体と血によって、敵から神の子へと和解させられたからである。預言者が、「主は誓い、悔いることはない。汝は、メルキゼデクの序列に従って、永遠に祭司である」と言って、永遠の祭司による宥めを、悔いることのない誓約によって我々に約束していたときである(詩篇109:4)。

Tractatus super Psalmos 83.3.6

6

Complacitum ergo est quod impoenitens esse juratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est, gentium et rege et sacerdote, primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exsultantibus super regem suum.

PL 9, 887A

それゆえ、悔いることがないと彼に誓われたことは、喜ばれたことである。彼がメルキゼデクの序列に従って、すなわち異邦人の王にして祭司として王として治めるとき、まず柔和な者たちに救いがあり、次に、自分たちの王のゆえに躍る聖徒たちに輝きがある。