ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIV, Caput VIII 第LIV部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 657A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 54.8.1

1

Deus in vitia non tradens cur tradere dicatur. --Non est autem intelligendum, quod ideo ista benedictio sit: Ne det in commotionem pedem tuum, tamquam aliquos Deus tradat in vitia, in quae pedibus corruptae mentis invehimur.

PL 9, 657A

悪徳に渡さない神が、なぜ渡すと語られるのか。――「汝の足を動揺に渡すことがないように」というこの祝福は、あたかも神が誰かを、我々が堕落した精神の足で突き進む悪徳へと渡すかのように、解されるべきではない。

Tractatus super Psalmos 54.8.2

2

Non ille nos tradit, sed cum ab eo abscedimus consequitur. Nam cum pedibus corruptae mentis invehimur, non ille nos tradit, sed nos ab eo per peccata desciscimus.

PL 9, 657A

神が我々を渡すのではなく、我々が神から離れるとき、それに続いて起こるのである。というのは、堕落した精神の足で我々が突き進むとき、神が我々を渡すのではなく、我々が罪によって神から離反するのだからである。

Tractatus super Psalmos 54.8.3

3

Et cum in peccatoribus ipse non habitet, discessionem nostram ab eo consequitur et abscessio ejus a nobis; quia nos ab eo per peccata discedimus.

PL 9, 657A

そして神自身は罪人のうちに住まないので、我々の神からの離別には、神の我々からの離去が続く。我々が罪によって神から離れるからである。

Tractatus super Psalmos 54.8.4

4

Et discedente eo a nobis, in omnes delictorum foveas incidimus, et per amplissimam mortis viam currimus, dominatui daemonum subditi, quibus nos Dei a nobis abscessio derelinquit (V. litt. 16, Psal. CXVIII, n. 5 et 6) .

PL 9, 657A

そして神が我々から離れるとき、我々はあらゆる罪の穴に落ち込み、死の最も広い道を走り、悪霊の支配に服する。神の我々からの離去が、我々をその悪霊たちのもとに置き去りにするのである(詩篇118、第十六の文字の講解、第5、6節を見よ)。

Tractatus super Psalmos 54.8.5

5

Et desolatio ejus idcirco traditio est, quia peccatores obtinere diabolus nisi Deo ab his abscedente non poterit.

PL 9, 657B

そして神の見捨てが「引き渡し」であるのは、悪魔は、神が罪人から離れるのでなければ、罪人を手に入れることができないからである。