ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXIII, Caput VIII 第LXIII部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 722B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 63.8.1

1

Peccati et iniquitatis discrimen. --Dehinc sequitur, VERS. 3: Si iniquitates observabis Domine, Domine quis sustinebit? Non negligenter dicti hujus ratio tractanda est. Non enim ait: Si peccata observabis, sed: Si iniquitates observabis.

PL 9, 722B

罪と不義の区別。――続いて来る。「主よ、もし汝が不義を見張るなら、主よ、誰が耐えるだろうか」(詩篇129:3)。この言葉の理を、おろそかに論じてはならない。彼は、「もし罪を見張るなら」と言うのではなく、「もし不義を見張るなら」と言っているからである。

Tractatus super Psalmos 63.8.2

2

Differt enim iniquitas a peccato. Numquid Deus peccata non observabit, et criminum memoria non erit? Erit certe: quin etiam de otioso verbo rationem unusquisque praestabit (Matth. XII, 36) , et omnis in carcerem missus reddet novissimum quadrantem (Matth. V, 26) .

PL 9, 722B

実際、不義は罪と異なる。神は罪を見張らず、罪の記憶もないというのか。確かにある。それどころか、各人は、無益な言葉についても釈明する(マタイ12:36)。また、牢に投げ込まれた者はみな、最後の一クァドランスまで支払う(マタイ5:26)。

Tractatus super Psalmos 63.8.3

3

Differre autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) : et rursum: Iniquitatem meam ego agnovi, et peccatum meum non abscondi (Ibid., 5) .

PL 9, 722C

不義と罪が異なることは、こう言われるときに教えられる。「幸いなる者たち、その不義が赦され、その罪が覆われた者たち」(詩篇31:1)。また重ねて。「私は私の不義を認め、私の罪を隠さなかった」(詩篇31:5)。

Tractatus super Psalmos 63.8.4

4

Iniquitas enim omnis, transgressio legis Dei est, quae est gravior peccato. Quod idipsum Apostolus absolutissime distinxit, dicens: Qui enim inique peccaverunt, inique peribunt: qui autem per legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) .

PL 9, 722C

実際、不義はすべて神の律法の違反であり、それは罪より重い。使徒はこれをまったく端的に区別して言った。「不義のうちに罪を犯した者は、不義のうちに滅び、律法によって罪を犯した者は、律法によって裁かれる」(ローマ2:12)。

Tractatus super Psalmos 63.8.5

5

Ergo peccatum iniquitatis jam periit, caeterum peccatum legis judicabitur. Peccatum autem iniquitatis est, quidquid extra legem delinquitur, ut gentilium ( Duo mss. gentium) crimina sunt, quae jam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt.

PL 9, 722C

それゆえ、不義の罪はすでに滅びたが、他方、律法の罪は裁かれる。不義の罪とは、律法の外で犯される罪のすべてであり、たとえば異教徒たち(二つの写本では「異邦人たち」)の罪がそれであって、それらは律法そのものへの無知とともに、すでに断罪されている。

Tractatus super Psalmos 63.8.6

6

Legis autem peccata judicanda sunt: quia licet peccata sunt, tamen in lege peccata sunt. Ergo si Deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, caedes, falsa testimonia, stupra, perjuria?

PL 9, 723A

しかし、律法の罪は裁かれなければならない。罪ではあっても、それは律法の内にある罪だからである。それゆえ、もし神が不義を思い起こすなら、盗み、殺害、偽りの証言、姦淫、偽誓に、誰が耐えるだろうか。

Tractatus super Psalmos 63.8.7

7

Haec enim crimina sunt, quae inique, id est, extra legem Dei geruntur, quaeque novae generationis Sacramento abluuntur.

PL 9, 723A

これらは実に、不義において、すなわち神の律法の外で行われ、新たな誕生の秘義によって洗い清められる罪である。