ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIV, Caput XV 第LIV部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 659D · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 54.15.1

1

Mala putata. Mala vera vere cavenda. --Sequitur deinde, VERS. 7: Dominus custodiet te ab omni malo. Et a quibus malis custodiet Dominus?

PL 9, 659D

悪と思われるもの。真の悪こそ真に警戒すべきである。――続いて、「主は汝をあらゆる悪から守る」(詩篇120:7)。では主は、どのような悪から守るのか。

Tractatus super Psalmos 54.15.2

2

Non opinor ab his quae putantur: haec enim sunt infirmitati nostrae et corpori debita, mori, infirmari, egere: quae si mala essent, nec Abel mortuus, nec Job cruciatus esset, nec Petrus pecunia quam in eleemosynam poscebatur eguisset.

PL 9, 660A

私は、思われている悪からではないと考える。なぜなら、それらは我々の弱さと体に負わされているもの、すなわち死ぬこと、病むこと、乏しいことだからである。それらがもし悪であるなら、アベルは死ななかっただろうし、ヨブは苦しめられなかっただろうし、ペトロは施しとして求められた金銭に事欠くこともなかっただろう。

Tractatus super Psalmos 54.15.3

3

Ergo fidelem animam ab omni malo Dominus custodit, id est, ne eam diaboli tinea corrumpat, ne fur obrepat, ne canis oblatret, ne lupus laceret, ne ursus desaeviat, ne pardus insiliat, ne tigris advolet, ne leo vastet.

PL 9, 660A

それゆえ、主が信仰ある魂をあらゆる悪から守るとは、悪魔の虫食いが魂を腐らせず、盗人が忍び寄らず、犬が吠えかからず、狼が引き裂かず、熊が荒れ狂わず、豹が飛びかからず、虎が襲いかからず、獅子が荒らさない、ということである。

Tractatus super Psalmos 54.15.4

4

Haec enim nunc sunt diaboli ministeria, haec omnia ejus in tempore saeculi hujus officia, vitiis consumere, blandimentis subrepere, oblectationibus lacerare, ambitione insilire, lasciviis advolare, et tota virtutis suae potestate vastare.

PL 9, 660A

なぜなら、これらこそ今の悪魔の奉仕であり、この世の時におけるそのすべての務めだからである。すなわち、悪徳によって蝕み、甘言によって忍び寄り、快楽によって引き裂き、野心によって飛びかかり、放縦によって襲いかかり、その力の全権力をもって荒らすこと。

Tractatus super Psalmos 54.15.5

5

Ab hoc igitur omni malo Dei expectanda custodia est. Et quia in animam maxime saeviat; nam debitum nobis est, ut adversus eum pugnemus in corpore, non est enim nisi ex concertatione victoria: idcirco subsequitur: Custodiet animam tuam Dominus: ne quid tot tantisque superius memoratis malis in eam sit potestatis.

PL 9, 660B

それゆえ、このあらゆる悪からの神の守りを期待すべきである。そして悪魔は特に魂に対して猛り狂うので――というのも、我々は体において彼に対して戦うことが負わされているのであり、戦いなしには勝利はないからである――それゆえ続く。「主は汝の魂を守る」。上に述べられたこれほど多くの悪のいずれも、魂に対する権力を持たないように。