ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXIX, Caput VII 第LXIX部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 772A · 11 sectiones

Tractatus super Psalmos 69.7.1

1

Dei est quidquid per homines geritur mirabile. --VERS. 4. Qui fecit mirabilia magna solus. In plurimis quidem humanorum operum gestis multa magna et mirabilia exstiterunt: sed quidquid in his gestum est, ad eum refertur, cujus virtus illa gessit.

PL 9, 772A

人を通して行われる驚くべきことはすべて神のものである。――「ただ一人、大いなる驚くべき業を行った者に」(詩篇135:4)。人間の業の非常に多くの所業において、多くの大いなる驚くべきことが現れた。しかし、その中で行われたことはすべて、その力がそれらを行った者に帰される。

Tractatus super Psalmos 69.7.2

2

Multa mirabilia Moyses in Aegypto egit: sed testimonium magi incantatoresque perhibent, quia in operibus illis digitus Dei est: sicut scriptum est: Dixerunt ergo incantatores Pharaoni, digitus Dei est hoc (Exod. VIII, 19) .

PL 9, 772A

モーセはエジプトで多くの驚くべきことを行った。しかし、魔術師たちや呪術師たちが、それらの業には神の指があると証言している。書かれているとおりである。「そこで呪術師たちはファラオに言った。これは神の指である」(出エジプト記8:19)。

Tractatus super Psalmos 69.7.3

3

Ex quo ostenditur virtutem Dei per Moysen operatam fuisse, cujus tum illa ministerio gerebantur. Magni quoque miraculi illud fuit tum, cum dicente Jesu Nave sol stetit contra Gabaon, et luna contra vallem Haylon (Jos. X, 12) .

PL 9, 772B

このことから、神の力がモーセを通して働いたこと、その奉仕によってそれらが当時行われたことが示される。また、次のことも大いなる奇跡であった。ヨシュアが言ったとき、「太陽はギブオンに向かって立ち止まり、月はアヤロンの谷に向かって立ち止まった」(ヨシュア記10:12)。

Tractatus super Psalmos 69.7.4

4

Nescio quid hoc mirabilius effici possit: cum in verbo hominis sol et luna in diei unius moram ex cursus sui lege detenti sunt.

PL 9, 772B

これより驚くべきことが成し遂げられうるか、私は知らない。一人の人間の言葉によって、太陽と月が、その運行の法則から引き留められ、丸一日のあいだとどまったのである。

Tractatus super Psalmos 69.7.5

5

Sed virtutis hujus auctorem Scriptura mox addidit, dicens: Non fuit dies talis, neque prius neque postea, ut sic exaudiret Dominus hominem: quia Dominus pugnavit pro Israel.

PL 9, 772B

しかし聖書は、この力の作者を、すぐに付け加えて言う。「このような日は、前にも後にもなかった。主が一人の人間の願いをこのように聞き入れたことは。主がイスラエルのために戦ったからである」。

Tractatus super Psalmos 69.7.6

6

In eo enim quod Jesus exauditus est, et pugnabat Deus in Israel (Ibid., 14) ; virtus ejus in gestis, qui et pugnabat et exaudivit, ostenditur. 8. Coelum primum et quae angelorum sedes. --VERS. 5.

PL 9, 772B

というのも、ヨシュアが聞き入れられ、神がイスラエルのために戦っていたということにおいて(ヨシュア記10:14)、戦い、また聞き入れた者の力が、その所業において示されるからである。〔第8節〕第一の天、すなわち天使たちの座であるもの〔et quae は「第一の天、および天使たちの座はどれか」とも読める〕。――

Tractatus super Psalmos 69.7.7

7

Qui fecit coelos in intellectu: quoniam in saeculum misericordia ejus. Faciendorum sola misericordiae suae causa est; neque enim eguit ut fierent. Sed qui bonus est, in id universa fecit, ut plures bonitatis suae copiis uterentur.

PL 9, 772C

「知性をもって天を造った者に。その憐れみは世々に及ぶからである」(詩篇135:5)。造られるべきものの原因は、ただその憐れみだけである。実際、神は、それらが造られることを必要としなかった。しかし、善である者は、より多くの者がその善の豊かさを用いるために、万物を造ったのである。

Tractatus super Psalmos 69.7.8

8

Fecit autem coelos in intellectu, non irrationabiles, neque informes, neque confusos et inordinatos.

PL 9, 772C

しかし神は、天を知性をもって造った。理を欠くものではなく、形なきものでも、混沌として無秩序なものでもない。

Tractatus super Psalmos 69.7.9

9

Sed cum regionem cognitioni suae qui infinitus est collocaret; coelo superiore atque primo eodemque in orbem collocato, terminum quemdam Virtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit.

PL 9, 772C

しかし、無限である者は、自らの認識のために一つの領域を据えるにあたって、最も上の、第一の、同じく円状に据えられた天を置き、自らを知るために最初に生み出される諸力のために、ある境界を囲い定めた。

Tractatus super Psalmos 69.7.10

10

Neque enim gignendae creationes virtutem inconspicabilis Dei ferre potuissent, nisi naturae temperatioris objectu sedem hanc moderatae ad infirmitatem habitationis incolerent.

PL 9, 773A

というのも、生み出されるべき被造物は、不可視の神の力に耐えることができなかったであろうからである。より穏やかな本性のものが間に置かれることによって、その弱さに合わせて和らげられた住まいであるこの座に住むのでなければ。

Tractatus super Psalmos 69.7.11

11

Aquis etenim elevatis ipsam illam primi coeli naturam temperavit, quae circumfusi Dei accensa virtute, nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis.

PL 9, 773A

実際、諸水が高く上げられたことによって、神は第一の天のその本性そのものを和らげた。その本性は、周りに広がる神の力によって燃え立たされていて、下位の本性のものたちによっては決して耐えられえないものだったであろう。