ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars I, Caput XVIII 第I部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 243B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 1.18.1

1

In finem quid. --Finis est, cujus causa caetera sunt, ipse autem nulli alii causam suam praestat. Ob finem enim omnia, nihil vero aliud post finem. Namque ad finem tenditur sed in fine desinitur.

PL 9, 243B

「終わりに向けて」とは何か。――終わりとは、それのためにほかのものがあり、それ自身は他の何ものにも自らの理由を与えないものである。実際、すべては終わりのためにあり、終わりの後にはほかに何もない。というのは、終わりへと向かって伸びていくが、終わりにおいて止まるからである。

Tractatus super Psalmos 1.18.2

2

Ita finis et anteriorum perfectio est et se in nihil aliud protendens, propria in semet sui ipse possessio est.

PL 9, 243C

こうして、終わりは先立つものの完成であるとともに、自らをほかの何ものへも伸ばさず、自分自身のうちにおける自分自身の固有の所有である。

Tractatus super Psalmos 1.18.3

3

Psalmi igitur qui inscribuntur in finem, ita intelligendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et speciebus existant: quia ad ea quae in his dicuntur, fidei se nostrae cursus extendat, et in his nullo ulteriore tendens procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.

PL 9, 244A

したがって、「終わりに向けて」と表題される詩篇は、永遠の善についての完全で完成した教えと姿から出てくるものと理解されなければならない。なぜなら、それらの詩篇に語られていることへと、我々の信仰の歩みは伸び、それらにおいて、それ以上のいかなる進みもなく、望まれ、得られた幸いのまさにその終わりにおいて憩うからである。