ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput VIII 第LXVIII部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 756C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.8.1

1

Unus Ecclesiae Deus.--Quia ego cognovi quam magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. Non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur (Psal CXIII, 4 et 5) .

PL 9, 756C

教会の神は一つである。――「私は、主がいかに偉大であるかを知った。我々の神は、すべての神々にまさる」。それは、以下で「異邦人の偶像は銀と金、人の手の業。口はあるが語らない」(詩篇113:4、5)と言われる、あれらすべての神々にまさるという意味ではない。

Tractatus super Psalmos 68.8.2

2

Nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis comparatus praefertur. Et quia isti dii non sunt, quaerendum est quos deos dixerit. Non enim deorum multitudinem Ecclesia cognoscit.

PL 9, 756C

金属や石や木と比べられてまさるとされても、何も大きなことではない。またそれらの神々は神々ではないのだから、彼が何を神々と呼んだのかを問わねばならない。教会は神々の多数を認めないからである。

Tractatus super Psalmos 68.8.3

3

Error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat, aut credat.

PL 9, 756C

異邦人のこの迷いとは、神々の交合、懐胎、出産、継承を、作り上げ、あるいは信じることである。

Tractatus super Psalmos 68.8.4

4

Nobis autem, secundum Apostolum, unus Deus ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Unus ex uno, Deus ex Deo est.

PL 9, 756C

しかし我々には、使徒によれば、「一つの神があり、すべてはこの神から出、我々もこの神のうちにある。また、一人の我々の主イエス・キリストがあり、すべては彼によってあり、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。一者から出た一者、神から出た神である。

Tractatus super Psalmos 68.8.5

5

Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit.

PL 9, 757A

生まれざる者は、二者となるような別の者を受け入れない。またひとり子であるという一者は、神でないということを許さない。

Tractatus super Psalmos 68.8.6

6

Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit.

PL 9, 757A

生まれざる者が二人あるのではなく、ひとり子が二人あるのでもない。各々は、自らであるところのものにおいて一つである。ひとり子は等しい者をもたず、生まれざる者も等しい者を受け入れず、ひとり子なる神は、生まれざる神以外の者から存立することもないからである。