Tractatus super Psalmos 41.6.1
Ut in coelo, ita in sanctis manet. Generationes duae, in quibus solis veritas Dei. --Sequitur dehinc, VERS. 90: In generatione et generatione veritas tua.
PL 9, 579A天にとどまるように、聖徒たちにもとどまる。二つの世代、その中にだけ神の真理がある。――次に続く。「世代と世代に、汝の真理はある」(詩篇118:90)。
Tractatus super Psalmos 41.6.2
Duplicem hanc sensus nostri intelligentiam, qua verbum Dei manere ut in coelo ita et in sanctis hominibus existimamus, versus hic qui consequitur confirmat.
PL 9, 579A我々の心のこの二重の理解、すなわち神の言葉が天にとどまるように聖なる人々にもとどまるという理解を、続くこの句が確かなものにする。
Tractatus super Psalmos 41.6.3
Non enim ait, in generatione generationis, aut generationibus generationum: sed in generatione et generatione veritas tua. Utramque generationem simplici significatione commemorat.
PL 9, 579A彼は、「世代の世代に」とも「世代たちの世代たちに」とも言わず、「世代と世代に、汝の真理は」と言っているからである。どちらの世代も、単純な意味で挙げている。
Tractatus super Psalmos 41.6.4
Duas igitur generationes in duobus populis cognovimus: quorum unus est legis et prophetarum, alius est Evangeliorum et Apostolorum. Veritas ergo Dei in solis his duabus generationibus manet.
PL 9, 579Aそれゆえ我々は、二つの世代を二つの民のうちに認めた。一つは律法と預言者たちの民、もう一つは福音書と使徒たちの民である。ゆえに神の真理は、この二つの世代のうちにだけとどまる。
Tractatus super Psalmos 41.6.5
Sed cum prior generatio veritatem Dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. Erant enim plures generationes gentium atque populorum.
PL 9, 579Bしかし、先の世代が神の真理を自らのうちに持っていたとき、ほかのどの世代もそれを持っていなかった。異邦人と諸々の民の世代は、数多くあったからである。
Tractatus super Psalmos 41.6.6
Et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua veritas Dei esset; hanc eamdem Dei veritatem, praeter eam quae Evangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.
PL 9, 579Bそして今、この世代自身が、神の真理がその中にあるにはふさわしくない者となったとき、福音書を信じた世代を除いては、ほかのどの世代もこの神の真理を持っていない。