ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXIII, Caput VII 第LXIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 721D · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 63.7.1

1

Membra Dei dici possunt angelicae virtutes. His Deus non eget, sed nos. --Et quamquam haec ita se ut dicta sunt habeant; tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes.

PL 9, 721D

神の肢体と呼ばれうるのは、天使的な力である。神はこれらを必要とせず、我々が必要とする。――そして、これらのことが述べられたとおりであるとしても、我々は、霊的な力が多くあり、それらには天使という名があり、あるいは諸教会を司る者もいることを覚えている。

Tractatus super Psalmos 63.7.2

2

Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. I, 20) . Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deut. XXXII, 8) . Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Matth. XVIII, 10) .

PL 9, 722A

すなわち、ヨハネによれば、アジアの諸教会には天使たちがいる(黙示録1:20)。また、モーセの証言によれば、天使たちの数に応じて、アダムの子らに異邦人の境が定められた(申命記32:8)。また、主の教えによれば、小さき者たちの天使たちが、日々神を見ている(マタイ18:10)。

Tractatus super Psalmos 63.7.3

3

Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15) , angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (Ibid., 12) .

PL 9, 722A

ラファエルがトビアに語ったところによれば(トビト記12:15)、神の輝きの前に立ち、神に祈り求める者たちの祈りを神のもとへ運ぶ天使たちがいる(トビト記12:12)。

Tractatus super Psalmos 63.7.4

4

Hoc ideo commemoratum sit, ut si forte hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus; habeamus non improbabilis intelligentiae auctoritatem: maxime cum scriptum sit: Sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem (Heb. I, 14) .

PL 9, 722A

このことがここで思い起こされたのは、もし我々が、これらが神の目、耳、手、足であると理解しようとするなら、我々が、もっともな理解の権威を得るためである。とりわけ、こう書かれているのだから。「彼らは、働く霊であって、救いを受け継ぐ者たちのために、奉仕へと遣わされている」(ヘブライ1:14)。

Tractatus super Psalmos 63.7.5

5

Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.

PL 9, 722B

それゆえ、これらの執り成しを必要とするのは、神の本性ではなく、我々の弱さである。彼らは、救いを受け継ぐ者たちのために遣わされたからである。我々が行うことのどれも神が知らないのではなく、我々の弱さが、請い、また値するものとなるために、霊的な執り成しの奉仕を必要とするのである。