ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXX, Caput II 第LXXX部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 869C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 80.2.1

1

Jerusalem spiritalis ad laudandum bonis operibus Deum invitatur. --Laudat autem propheta Dominum aedificantem Jerusalem illam, quae secundum Evangelia sancti regis (Matth. V, 35) est civitas, in qua per Dominum resurgentes sancti demonstrantur, quae invectum pullo asinae Dominum in spe sanctorum laeta suscepit.

PL 9, 869C

霊的なエルサレムは、善い行いによって神をほめたたえるよう招かれている。――預言者は、福音書によれば聖なる王の都(マタイ5:35)であるあのエルサレムを建てる主をほめたたえる。そこでは聖徒たちが、主によってよみがえる者として示され、その都は、ろばの子に乗って入った主を、聖徒たちの希望のうちに喜んで迎えた。

Tractatus super Psalmos 80.2.2

2

Corporaliter quidem tali vectione illam, quae occidit prophetas et lapidat apostolos (Matth. XXI, 9) , Dominus ingressus est: sed alterius civitatis erat illa laetitia.

PL 9, 869C

たしかに体の上では、主はこのような乗り物に乗って、預言者たちを殺し使徒たちを石で打つあの都に入った(マタイ21:9)。しかしあの喜びは、別の都のものであった。

Tractatus super Psalmos 80.2.3

3

Ob illius ergo aedificationem propheta nos advocat, dicens, VERS. 1: Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro jucunda sit laudatio. Non levis gratulationis laus est, cujus psalmus bonus est.

PL 9, 869C

それゆえ、その建設のために預言者は我々を呼び集めて言う。「主をほめたたえよ、詩篇は善いものだから。我々の神への賛美は快いものであれ」(詩篇146:1)。その詩篇が善いものである、その賛美は、軽い喜びの賛美ではない。

Tractatus super Psalmos 80.2.4

4

Et psalmus non tam vocis, ut frequenter diximus, quam corporeae operationis officium significare solet.

PL 9, 869D

そして詩篇は、我々がしばしば述べたように、声の務めというより、体による行いの務めを意味するのが常である。

Tractatus super Psalmos 80.2.5

5

Deum enim non tam sermone, quam re et gestis obedientiae laudamus: ut mare et terra et coelum Deum non tam voce, quam officiorum suorum vicissitudine atque observatione laudant.

PL 9, 869D

というのは、我々が神をほめたたえるのは、言葉によるよりも、従順の事実と行いによってだからである。海と地と天が神をほめたたえるのが、声によるよりも、それぞれの務めの巡りとその遵守によってであるように。

Tractatus super Psalmos 80.2.6

6

Advocat igitur nos propheta ad Dei laudem: quia bonus psalmus est: et optat ut hujus boni psalmi Deo nostro fiat jucunda laudatio, scilicet ut placentia Deo opera nostra sint, per quae a nobis gestorum nostrorum laudatur obsequio.

PL 9, 870A

それゆえ預言者は、詩篇が善いものであるから、我々を神への賛美へと招く。そして、この善い詩篇が我々の神への快い賛美となるよう、すなわち、我々の行いが神に喜ばれるものとなるよう望む。その行いを通じて、我々は自分の行いの従順によって〔神を〕ほめたたえるのである。