ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XVII, Caput VI 第XVII部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 386C · 10 sectiones

Tractatus super Psalmos 17.6.1

1

Sanctus Christus. Samaria fide divisa, judicio dividenda. --Sed salutis hujus ad fidei firmitatem noscenda est prophetia. Sequitur enim, VERS. 8-10: Deus locutus est in sancto suo: Laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.

PL 9, 386C

聖なる者キリスト。サマリアは信仰によって分けられ、裁きによって分けられるべきである。――しかし、この救いの預言は、信仰の堅固さのために知られねばならない。続いて言われるからである。「神は自らの聖なる者において語った。私は喜び、シキマを分け、天幕の谷を測り分ける」(詩篇59:8-10)。

Tractatus super Psalmos 17.6.2

2

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraem fortitudo capitis mei, Juda rex meus. Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calciamentum meum: mihi allophyli subditi sunt.

PL 9, 386C

「ギレアドは私のもの、マナセも私のもの。エフライムは私の頭の強さ、ユダは私の王。モアブは私の望みの鍋。イドゥマヤに私は履物を差し伸べる。異民族は私に服従した」。

Tractatus super Psalmos 17.6.3

3

In sancto Deus locutus est in eo nempe, cui etiam daemones clamant: Scimus quia tu sanctus Dei es (Luc. IV, 34) ; et de quo angelus evangelizat: Et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei (Luc. I, 35) .

PL 9, 387A

「聖なる者において神は語った」とは、悪霊たちさえ「我々は汝が神の聖なる者であることを知っている」と叫び(ルカ4:34)、天使が「汝から生まれるものは聖なるもの、神の子と呼ばれる」と福音を告げる(ルカ1:35)、まさにその者においてである。

Tractatus super Psalmos 17.6.4

4

In hoc itaque sancto locutus est, cum dicit (Joan. XIV, 10) : Pater qui in me loquitur, ipse facit opera sua. Locutus ergo Deus in sancto, in principio sermonis exsultat.

PL 9, 387A

この聖なる者において、彼は語った。「私のうちにいて語る父、彼が自らの業を行う」と言うときである(ヨハネ14:10)。こうして、聖なる者において語った神は、言葉の初めに喜び躍る。

Tractatus super Psalmos 17.6.5

5

Exsultabit enim ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) ; et exsultabit in Sichima partienda. Sichima Samaria est, quae eadem et Sichem est, quam Jacob Joseph filio suo sub benedictione spiritus deputavit (Joan. IV, 5).

PL 9, 387A

彼は「巨人のように道を走ることを喜ぶ」(詩篇18:6)。そして、シキマを分けることに喜び躍るのである。シキマはサマリアであり、それはまたシケムでもある。ヤコブが息子ヨセフに、霊の祝福のもとに割り当てたところである(ヨハネ4:5)。

Tractatus super Psalmos 17.6.6

6

Haec cum omnibus antea legis temporibus in impietate mansisset, Evangelium Domini ex parte suscepit. Nam hodieque pars ejus irreligiosissimis studiis de studio vetere detinetur.

PL 9, 387B

この地は、律法のこれまでのすべての時代を通して不敬にとどまっていたが、主の福音を部分的に受け入れた。今日でもその一部は、きわめて不信心な熱心さのために、古い熱心さに引き留められている。

Tractatus super Psalmos 17.6.7

7

Illic enim vaccae adoratae, illic mons relicto sacrario electus, illic regnum adversum Judam excitatum.

PL 9, 387B

そこでは、雌牛が拝まれ、聖所を捨てて山が選ばれ、ユダに逆らう王国が起こされたからである。

Tractatus super Psalmos 17.6.8

8

Sed eo primum Dominus accedens (Joan. IV) , etiam credente Samaritana, et aquae vivae potum precante, fidem intulit: mox etiam apostolis praedicantibus participes sancti Spiritus facti sunt (Act. VIII, 5) .

PL 9, 387B

だが、主はまずそこへ赴き(ヨハネ4)、サマリアの女も信じ、生ける水の飲み物を願ったので、信仰をもたらした。やがて使徒たちが宣べ伝えると、彼らも聖なる霊にあずかる者となった(使徒言行録8:5)。

Tractatus super Psalmos 17.6.9

9

Partita ergo Sichima est, cum fideles ab infidelibus separantur. Et est futuri judicii certa divisio, sicut scriptum est: Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis (Luc. XII, 46) .

PL 9, 387B

したがって、シキマが分けられたとは、信じる者たちが信じない者たちから分けられることである。それは来たるべき裁きの確かな分かれである。書かれているとおりである。「その僕の主は、その者が望まない日、その者が知らない時に来て、彼を二つに裂き、その分け前を偽善者たちとともに置く」(ルカ12:46)。

Tractatus super Psalmos 17.6.10

10

Divisa ergo Samaria est, vel judicio, vel fide, secundum illud: Non veni pacem mittere in terram, sed divisionem (Matth. X, 34) .

PL 9, 387B

したがって、サマリアは、裁きによって、あるいは信仰によって分けられる。「私は地に平和を投げ込むために来たのではなく、分裂をもたらすために来た」とあるとおりである(マタイ10:34)。