ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars I, Caput XIX 第I部 第XIX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 244A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 1.19.1

1

Artis musicae quatuor genera. --In musicis vero artibus hae sunt officiorum et generum varietates. Psalmus est, cum cessante voce pulsus tantum organi concinentis auditur.

PL 9, 244A

音楽の技術の四つの種類。――音楽の技術には、次のような務めと種類の相違がある。詩篇とは、声がやんで、調べを合わせる楽器の奏でだけが聞こえる場合である。

Tractatus super Psalmos 1.19.2

2

Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum vocis exultat.

PL 9, 244A

歌とは、歌う者たちの合唱が、自らの自由を用い、楽器の調和した伴奏に縛られることなく、響く声の賛歌だけをもって歓呼する場合である。

Tractatus super Psalmos 1.19.3

3

Canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et aemula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata.

PL 9, 244B

詩篇の歌とは、楽器が先導し、それに続いて、楽器と競い合う歌う合唱の声が聞こえる場合であり、その声は、プサルテリウムの調べを声の旋律で模倣している。

Tractatus super Psalmos 1.19.4

4

Psalmus vero cantici est, cum choro ante cantante, humanae cantationis hymno ars organi consonantis aptatur, vocisque modulis praecinentis pari psalterium suavitate modulatur.

PL 9, 244B

歌の詩篇とは、合唱が先に歌い、人の歌う賛歌に、調和する楽器の技が合わせられ、先導する声の旋律と等しい心地よさでプサルテリウムが奏でられる場合である。

Tractatus super Psalmos 1.19.5

5

His ergo quatuor musicae artis generibus, competentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. Ex virtutibus autem psalmorum, et ex ipsis doctrinae musicae diversitatibus causa uniuscujusque superscriptionis ostenditur.

PL 9, 244B

これら音楽の技術の四つの種類に、それぞれの詩篇にふさわしい表題が合わせられている。そして、それぞれの表題の理由は、詩篇の力と、音楽の教えそのものの相違から示される。