ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars VII, Caput II 第VII部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 295C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 7.2.1

1

Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. Si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem.

PL 9, 295C

朗読された詩篇は、「終わりに向けて」と銘されている。もしすべてがそのように銘されているなら、何の難しさもないであろう。一般性がすべての問いを排するからである。

Tractatus super Psalmos 7.2.2

2

Sed cum alius aliam habeat inscriptionem, ex causis diversis tantum necesse est diversitates inscriptionum exstitisse.

PL 9, 295C

しかし、詩篇ごとに別の表題があるのだから、表題の相違は、異なる理由から生じたにちがいない。

Tractatus super Psalmos 7.2.3

3

Duplex autem in his qui in fine superscripti sunt intelligentia est: aut enim ea quae in consummatione erunt continebunt, aut eorum quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis impertiet.

PL 9, 295C

終わりにと銘された詩篇には、二重の理解がある。すなわち、それらは終わりの成就のときにあることを含むか、あるいは、詩篇全体の中で語られることの完結を、詩篇の終わりが与えるか、である。

Tractatus super Psalmos 7.2.4

4

Sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, repleta sceleribus, querimoniis gravia.

PL 9, 295D

そして詩篇の中は、すべてが荒々しく、恐ろしく、うんざりさせるもので、冒瀆に満ち、悪事に満たされ、嘆きに重い。

Tractatus super Psalmos 7.2.5

5

Non est confessio in Deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querela in contumaces, sed dolor in afflictos. Ait enim, VERS. 1: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

PL 9, 295D

そこには神への告白はなく、喜びの中の楽しみもなく、踊りの輪の歌もない。あるのは涜聖の者どもへの非難、頑なな者たちへの訴え、苦しむ者たちへの痛みである。すなわち、彼は言っている。「愚か者は心の中で言った。『神はいない』」(詩篇13:1)。

Tractatus super Psalmos 7.2.6

6

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. Sequitur in fine, VERS. 7: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Dum averterit Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exsultet Israel.

PL 9, 296A

「彼らは堕落し、自らの意志において忌まわしいものとなった。善を行う者はいない、ひとりとしていない」云々。終わりには次が続く。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか。主がその民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び、イスラエルは躍るように」(詩篇13:7)。