ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XI, Caput III 第XI部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 338B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 11.3.1

1

Ziphaei hebraice oris adspersio. --Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis affert non exiguum nobis ad intelligendum profectum. Ziphaei namque significantur, quae nobiscum sunt oris adspersiones: hae ab Hebraeis Ziphaei nuncupantur.

PL 9, 338B

ジフ人とは、ヘブライ語で口の振りかけ。――ところで、ヘブライ語の固有の意味に従ったこの名の解釈は、我々に、理解のために少なからぬ進展をもたらす。ジフ人とは、我々のもとにある口の振りかけを意味するからである。これがヘブライ人によってジフ人と呼ばれる。

Tractatus super Psalmos 11.3.2

2

Adspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis adspersione purificans (cujus adspersionis hic idem beatus David ita meminit: Asperges me hyssopo, et mundabor ) (Ps. L, 9) ; sacramentum futurae ex Domini sanguine adspersionis, fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante.

PL 9, 338B

振りかけとは、律法に従えば罪の清めであり、信仰によって、血の振りかけにより民を清めるものであった(この同じ幸いなるダビデは、その振りかけについてこう述べている。「汝はヒソプで私に振りかける。そうすれば私は清められる」)(詩篇50:9)。それは来たるべき、主の血による振りかけの秘義であり、その間、律法の焼き尽くす捧げ物の血が、信仰によってそれに代わって償っていた。

Tractatus super Psalmos 11.3.3

3

Sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide adspersus, et emundationem adspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in David suum et proditor exstitit, quod ante per Prophetam dixerat: Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Esa. XXIX, 13) ; ad prodendum David ob id pronus, quia cessante fide cordis, omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset.

PL 9, 338C

しかしこの民は、ジフの民のように、信仰よりもむしろ口によって振りかけられ、振りかけの清めを、心よりも唇で受け取り、自らのダビデに対して不信仰な者、裏切り者となった。これは、彼が先に預言者を通して言っていたとおりである。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。心の信仰が失われていたので、口の欺きによって律法の秘義をすべて行っていたがゆえに、彼らはダビデを裏切ることに傾いていたのである。