ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXVI, Caput XI 第LXXVI部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 841A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 76.11.1

1

Ignorantiae conscius lucem a Deo exposcit. Optat in primum hominis statum redire. --Dehinc sequitur: Notam fac mihi viam in qua ambulem; quia ad te levavi animam meam.

PL 9, 841A

無知を自覚して、神に光を求める。人間の最初の状態に戻ることを願う。――続いて言う。「私の歩むべき道を私に知らせよ。私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。

Tractatus super Psalmos 76.11.2

2

Apostolus per speculum et in aenigmate videt, et pro parte scit, et pro parte prophetat (I Cor. XIII, 12 et 9) . Propheta quoque tamquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi fieri, in quibus ambulet, vias orat.

PL 9, 841A

使徒は鏡を通して謎において見、部分的に知り、部分的に預言する(一コリント13:12、9)。預言者もまた、人間の弱さの本性ゆえに知らない者として、自らの歩むべき道が自分に知らされるよう祈る。

Tractatus super Psalmos 76.11.3

3

Non enim hae saeculi viae utiles sunt: spiritales et coelestes ille nosse desiderat. Id enim ait: Quia ad te levavi animam meam. Non in humilibus est anima illius, sed in excelsis; et idcirco excelsarum viarum postulat notionem.

PL 9, 841B

というのは、この世の道は有益ではなく、彼は霊的で天的な道を知ることを望んでいるからである。彼は言う。「私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。彼の魂は低いところにではなく高いところにある。それゆえ高い道の知を求めるのである。

Tractatus super Psalmos 76.11.4

4

Scit enim esse inimicos sibi, qui se in alias vias avocent, qui in voluntatem alteram deducant. De inimicis istis spiritalibus Apostolus multa et frequenter ingessit.

PL 9, 841B

彼は、自分を別の道へ呼び寄せて逸らし、別の意志へと導く敵が自分にいることを知っているからである。これらの霊的な敵について、使徒は多く、しばしば述べた。

Tractatus super Psalmos 76.11.5

5

Ab his ergo se eripi orat, et viam illam tribulatam, quae ad coelum agit, cognoscere rogat, et de voluntate Domini doceri, et per Spiritum ejus in terram rectam deduci: id est, ut constituatur in hominem non vitiis perversum.

PL 9, 841B

それゆえ彼は、これらの者から救い出されるよう祈り、天へと導く、苦難に満ちたその道を知るよう求め、主の意志について教えられ、その霊によって正しい地へ導かれるよう、すなわち、悪徳によって曲げられていない人間として立てられるよう求める。

Tractatus super Psalmos 76.11.6

6

Nam in rectam terram se dirigi quomodo optat, si de elementi hujus creatura dixisse existimabitur: nisi quod secundum primi hominis naturam, cui post peccatum dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , constitui se hominem rectum indeflexumque desiderat?

PL 9, 841B

というのは、もしこれがこの元素の被造物について言われたのだと考えるなら、彼はどうして自らが正しい地へ導かれることを願うのか。罪の後に「汝は土であり、土に帰る」と言われた(創世記3:19)最初の人の本性に従って、自らが正しく曲がらない人間として立てられることを望んでいる、というのでなければ、ほかに何があろうか。

Tractatus super Psalmos 76.11.7

7

Id enim sub his dictis continetur: Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. VERS. 9-11. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum, Domine.

PL 9, 841C

というのは、これらの言葉のもとに次のことが含まれているからである。「私の歩むべき道を私に知らせよ。私は汝に向けて私の魂を上げたからである」。「私を私の敵から救い出せ、主よ、私は汝のもとに逃れた。汝の意志を行うことを私に教えよ。汝は私の神だからである。汝の善き霊が、汝の名のゆえに、私を正しい地へ導くであろう、主よ」(詩篇142:9-11)。