ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXV, Caput VI 第LXXV部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 835C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 75.6.1

1

Resurrectionem suam cur Patri tribuat Christus. --Redit deinde ad adorationis suae modestiam, dicens, VERS. 7: Intende orationem meam: quia humiliatus sum nimis.

PL 9, 835C

キリストは、なぜ自分の復活を父に帰するのか。――そのあと彼は、自分の礼拝のつつましさに立ち返り、こう言う。「私の祈りに心を向けよ。私はひどくへりくだらされたからである」(詩篇141:7)。

Tractatus super Psalmos 75.6.2

2

Humiliatus est enim, formam servi accipiens, et obediens factus usque ad mortem, et mortem crucis (Phil. II, 8) . Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, Domine.

PL 9, 835C

実際、彼は、僕の姿を取り、死に至るまで、十字架の死に至るまで従順となって、へりくだった(フィリピ2:8)。「私を追う者たちから私を解き放て。彼らは私に対して強くなったからである。私の魂を牢から出せ、主よ、汝の名に告白するために」。

Tractatus super Psalmos 75.6.3

3

Quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam, et resumendi; tamen semper, per reverentiam filii, honorem paternae majestati reservavit, cum orat: Pater, clarifica me (Joan. XVII, 5) ; cum proclamat: Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?

PL 9, 836A

というのは、彼は自らの魂を捨て、また取り戻す権力をもっていたが、それでも、子としての畏敬によって、いつも父の威光に栄誉を残したからである。祈って「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と言うとき、また叫んで「私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:2)と言うときである。

Tractatus super Psalmos 75.6.4

4

In his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternae virtutis praedicatio. Liberari ergo se nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt.

PL 9, 836A

これらにおいて、あるのは自らの弱さの告白ではなく、父の力の宣言である。それゆえ彼は今も同じように、追う者たちから自分が解き放たれるよう祈る。彼らは強くなったからである。

Tractatus super Psalmos 75.6.5

5

Confortati enim sunt, cum crucifigere audent, cum per carnem Deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo servilis hortatur.

PL 9, 836A

すなわち、彼らが十字架につけようとあえてするとき、肉を通して神を知らないとき、彼のうちの卑しさの姿と僕の姿が彼らを促すとき、彼らは強くなったのである。