ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XVIII 第LXVIII部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 761B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.18.1

1

Haec magnifica Dei gesta nunc in nobis spiritaliter geruntur. --Sequitur deinde hic ordo dictorum, VERS. 8-12: Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus, et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus.

PL 9, 761B

神のこれらの壮大な業は、いま我々において霊的に行われている。――次に、語られたことのこの順序が続く。「エジプトの初子を、人から家畜に至るまで打った者、エジプトよ、汝の只中に、しるしと不思議を送った者、ファラオとそのすべての僕たちに対して」(詩篇134:8-12)。

Tractatus super Psalmos 68.18.2

2

Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.

PL 9, 761B

「多くの異邦人を打ち、強い王たちを殺した。アモリ人の王シホン、バシャンの王オグ、カナンのすべての王国を殺し、その地を嗣業として、嗣業としてその民イスラエルに与えた」。

Tractatus super Psalmos 68.18.3

3

Frequenter sermo divinus eum intelligendum esse Deum coeli atque terrae et universitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diviserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus virtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, ejectis gentibus in terram repromissionis induxerit.

PL 9, 761B

神の言葉は、頻繁に、エジプトを打ち、海を分け、エジプト人を沈め、自らの民を大いなる驚くべき力ある業をもって導き出し、荒れ野でマナによって養い、異邦人を追い出して約束の地に導き入れた者こそ、天と地とすべてのものの創造者である神であると理解されねばならないと教える。

Tractatus super Psalmos 68.18.4

4

Et quidem omnia haec magnifica et praeclara opera Deum esse testantur. Neque enim mediocris et moderatae virtutis est tanta gessisse: admirandus in his intelligendus est.

PL 9, 761C

そして確かに、これらすべての壮大で卓越した業は、神であることを証している。これほどのことを行ったのは、並みの、控えめな力ではありえない。これらにおいて、驚嘆すべき者と理解されねばならない。

Tractatus super Psalmos 68.18.5

5

Sed docet nos Apostolus cum veneratione gestorum praeformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere: cum lex spiritalis est, cum gesta ejus allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est Dominus.

PL 9, 761C

しかし使徒は、行われたことへの畏敬とともに、そこに教えと霊的な業の予型を認めるべきことを、我々に教える。律法は霊的なものであり、その事績は寓意であり、父祖たちは雲の下にいて、モーセにおいて洗礼を受け、霊的な岩から飲み、その岩はキリストであり、最後に、荒れ野で掲げられた蛇の型に倣って主が掲げられねばならないのだから。

Tractatus super Psalmos 68.18.6

6

Ergo licet illa in Aegypto corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis.

PL 9, 761C

それゆえ、それらはエジプトで体をもって行われたけれども、今は我々において霊的に行われている。