ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXII, Caput VII 第XXXII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 520A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 32.7.1

1

Lege adumbrata: haec optat David cernere. --Ordo intelligentiae, qui primo versu continetur, hic idem in consequentibus est. Ait enim, VERS. 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

PL 9, 520A

律法が影として示されていること。ダビデはこれらを見ることを願う。――第一の句に含まれる理解の順序は、続く句においても同じである。彼は言う。「私の目を開け、そうすれば私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」(詩篇118:18)。

Tractatus super Psalmos 32.7.2

2

Scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. Scit ea quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. Legem quidem legit: sed optat legis mirabilia contueri.

PL 9, 520A

彼は、死すべき体の目には暗さの雲が立ちはだかることを知っている。律法において体に即して命じられたことが、来たるべきものの影であり鏡であることを知っている。確かに律法を読む。しかし律法の驚くべきことを見つめることを願うのである。

Tractatus super Psalmos 32.7.3

3

Meminit sancta esse sabbata: sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. Utitur quidem azymis panibus: sed fermentum ejicere naturae veteris festinat. Immolat paschae ovem: sed assistere ei qui per Joannem revelatur Agno concupiscit (Joan. I, 29) .

PL 9, 520B

安息日が聖であることを彼は覚えている。しかし永遠の安息日の休みのうちにあることを望む。確かに種なしパンを用いる。しかし古い本性の酵母を捨てることを急ぐ。過越の羊を屠る。しかし、ヨハネによって啓示される小羊のそばに立ち会うことを切望する(ヨハネ1:29)。

Tractatus super Psalmos 32.7.4

4

Septimi anni legi satisfacit: sed ipse exactis septem millibus, saeculi esse liber expostulat. Jubilei quinquagesimi anni legem explet: sed pentecostes remissionem ac renovationem obtinere festinat.

PL 9, 520B

第七年の律法を満たす。しかし自らは、七千〔年〕が過ぎて世から自由になることを求める。五十年目のヨベルの律法を果たす。しかし五旬節の赦しと更新を得ることを急ぐ。

Tractatus super Psalmos 32.7.5

5

Scit ex praecepto Dei secundum coeleste exemplar et altarium a Moyse institutum, et Aaron sacerdotali habitu ornatuque vestitum: sed Principis (Christi) sacerdotum, in cujus exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat.

PL 9, 520B

モーセによって神の掟に従い、天の型にならって祭壇が設けられたこと、アロンが祭司の装束と飾りをまとったことを、彼は知っている。しかし、これらがその型として行われた、祭司たちの長(キリスト)の務めに与ることを急ぐ。

Tractatus super Psalmos 32.7.6

6

Induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, tamquam totius hujus orbis peregrinus orat. Universa quidem ista Judaei corporaliter gerunt: sed haec Paulus aliter intelligit, dicens: Scimus enim quia lex spiritalis est (Rom. VII, 14) .

PL 9, 520B

乳と蜜の流れる聖なる地に導き入れられることをも、この全世界の寄留者として祈る。ユダヤ人はこれらすべてを体に即して行う。しかしパウロはこれらを別様に解して言う。「我々は、律法が霊的であることを知っているからである」(ローマ7:14)。

Tractatus super Psalmos 32.7.7

7

Haec igitur legis mirabilia, quae velatis oculis adumbrantur, Propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque infirmo corpore absolutus, haec quae per corporalem observantiam legis magna et mirabilia in coelis praefigurantur, adspiciat.

PL 9, 521A

それゆえ預言者は、覆われた目には影としてしか見えないこの律法の驚くべきことを、見ることができるように祈る。すなわち、朽ちる弱い体から解かれて、体に即した律法の遵守を通して天において前もって示されている大いなる驚くべきことを、仰ぎ見るためである。