ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XVII 第V部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 270C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.17.1

1

Irae Dei poena peccati. --Itaque his, quibus ex voluntatis libertate malitia magis placuit, ultio constituta ira esse Dei creditur: non quia indemutabilis illa Dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille qui per constitutionem poenae maneat in poena, sentiat sibi auctorem hujus constitutionis iratum.

PL 9, 270C

神の怒りは罪の罰である。――それゆえ、意志の自由からむしろ悪意を好んだ者たちのために定められた報復が、神の怒りであると考えられる。それは、神の不変で静かな本性が、乱れた衝動の動きによって熱するからではなく、罰の定めによって罰のうちに留まるその者が、この定めの制定者は自分に怒っていると感じるからである。

Tractatus super Psalmos 5.17.2

2

Poena enim patientis ira esse creditur decernentis. Atque ita irascitur Deus, cum per poenae dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti: quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commota est, sed ex constitutione poenae ira sit puniendis.

PL 9, 270D

実際、罰を受ける者にとっての罰は、定める者の怒りと考えられる。こうして、罰せられる者たちが、罰の苦痛を通して、自らに対する決定の怒りを感じるとき、神は怒るのである。その怒りは、本性の変化によって穏やかさから怒りへと動かされたのではなく、罰の定めから、罰せられるべき者たちにとっての怒りとなるのである。

Tractatus super Psalmos 5.17.3

3

Hanc autem poenae constitutionem, iram nuncupari atque esse, Joannes in Evangelio ostendit, dicens: Natio viperarum, quis monstravit vobis fugere a futura ira (Matth. III, 7) ?

PL 9, 271A

この罰の定めが、怒りと呼ばれ、また怒りであることを、ヨハネは福音書で示している。彼は言う。「まむしの族よ、来るべき怒りから逃れるよう、誰が汝らに示したのか」(マタイ3:7)。

Tractatus super Psalmos 5.17.4

4

Cum enim debitum illis esset ob impietatem suam poenae constitutione puniri, iram tamen hanc futuram poenitentiae confessione fugiebant.

PL 9, 271A

彼らは、不敬虔のゆえに罰の定めによって罰せられるべき負い目があったのに、それでもなお、この来るべき怒りを、悔い改めの告白によって逃れようとしていたのである。

Tractatus super Psalmos 5.17.5

5

Apostolus quoque irae hujus ita meminit, dicens: Quia si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc per sanguinem ejus, liberabimur ab ira per illum: iram videlicet poenam manentis constitutionis ostendens (Rom. V, 10) .

PL 9, 271A

使徒もまた、この怒りに次のように言及している。「我々がまだ罪人であったとき、キリストが我々のために死んだのなら、今や彼の血によって義とされた我々は、なおさら、彼を通して怒りから解き放たれる」。すなわち、怒りとは、存続する定めの罰であることを示しているのである(ローマ5:10)。