ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars I, Caput XX 第I部 第XX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 244B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 1.20.1

1

Quid singula psalmis praenotata indicent. --In eo enim psalmo, in quo tantum Psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur. cum propheta commemorando quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motu corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperato.

PL 9, 244B

それぞれの詩篇に前置された表題は何を示すか。――というのは、ただ「詩篇」とだけ表題された詩篇には、信仰ある業と敬虔な行いについての教え、あるいは告白が含まれているからである。預言者は、自らが行ったことを思い起こすことによって、同様の行いについての教えへと我々を導き、我々の体という楽器の動きを、敬虔な務めの用途へと整える。

Tractatus super Psalmos 1.20.2

2

At vero cum Canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis, et intelligentia coelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfecte de Deo cognitionis ostendit.

PL 9, 245A

これに対して、表題に「歌」とだけ前置される場合、そこには霊的な知識と、天の隠れたことの理解があり、それは人が知恵の認識によって得るものである。信仰の業を思い起こすことなく、神についての完全な認識の教えだけを示すからである。

Tractatus super Psalmos 1.20.3

3

Non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum veram scientiam consequitur. Ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, Canticum psalmi, cum bonorum operum efficientiae, scientiae doctrina conjungitur.

PL 9, 245A

というのは、あらゆる知識がただちに善い業のうちにあるわけではなく、また逆に、あらゆる善い業が真の知識を伴うわけでもないからである。そのため、第三の種類の表題、「詩篇の歌」があり、それは善い業の働きに、知識の教えが結び付けられる場合である。

Tractatus super Psalmos 1.20.4

4

Prius enim in bonis operibus vivendum est: ut perfecta possit ea quae deinceps succedit, divini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: Desiderasti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praestabit tibi eamdem (Eccli. I, 35) .

PL 9, 245A

まず善い業のうちに生きなければならない。そうして、そのあとに続く神の秘義の認識が完全となりうるためであり、それは言われたことにしたがってである。「汝は知恵を望んだか。戒めを守れ。そうすれば、主は汝にそれを与える」(集会の書1:35)。

Tractatus super Psalmos 1.20.5

5

Praestat ergo Dominus sapientiam his qui per meritum bonorum operum gratiam intelligentiae consequuntur. Ex his ergo operum doctrinaeque studiis, psalmi illius qui Canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda.

PL 9, 245B

したがって、主は、善い業の功によって理解の恩寵に至る者たちに、知恵を与える。それゆえ、業と教えのこれらの営みから、「詩篇の歌」と表題された詩篇の理由は知られるであろう。

Tractatus super Psalmos 1.20.6

6

Ubi autem est Psalmus cantici, illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur: cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de Deo adepta cognitio.

PL 9, 245B

一方、「歌の詩篇」のあるところでは、認識の知識を通して善い業の実践が扱われる。神についてあらかじめ得られた認識が、我々に望ましい、信仰ある行いの働きを与えるときである。