ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIV, Caput XIII 第XXXIV部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 539A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 34.13.1

1

Avaritia et utilitas qui idipsum. --In eo autem quod ita se habet, Inclina cor meum in justificationes tuas, e t non in utilitatem; quidam transtulerunt, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

PL 9, 539A

貪欲と利益はどのように同じものであるか。――ところで、「私の心を汝の義の定めへ傾けよ、利益へではなく」とあるところを、ある者たちは「私の心を汝の証しへ傾けよ、貪欲へではなく」と訳した。

Tractatus super Psalmos 34.13.2

2

Id quod in hebraeis codicibus continetur, ambigua in definitione utrique intelligentiae opportunum est.

PL 9, 539A

ヘブライ語の写本に含まれているものは、曖昧な規定のうちに、どちらの理解にも都合がよい。

Tractatus super Psalmos 34.13.3

3

Sed nos, sicut oportet, sequimur Septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem, ex judicio tamen caeterorum translatorum proprietatem intelligentia cujusque desiderio coaptantes.

PL 9, 539A

しかし我々は、当然のことながら、七十人の訳者たちの敬虔で古い権威に従う。ただし、他の訳者たちの判断に基づいて、それぞれの理解の願いに、固有の意味を合わせながらである。

Tractatus super Psalmos 34.13.4

4

Cum enim hi dixerint, in utilitatem, illi dixerint, in avaritiam; per idipsum quomodo utilitas hic nunc sit subjecta noscetur. Nam saeculi homines pecuniam, argentum, aurum, et caetera opum instrumenta utilitatem vocant.

PL 9, 539B

彼らが「利益へ」と言い、あの者たちが「貪欲へ」と言ったのであるから、まさにそのことによって、ここで利益がどのような意味で置かれているかが知られるであろう。世の人々は、金銭、銀、金、その他の富の道具を「利益」と呼ぶからである。

Tractatus super Psalmos 34.13.5

5

Ergo cum in Dei testimonia inclinari cor suum, et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in Dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano judicio existimantur utilia. Et quidem intelligentiae nostrae sensum versus qui consequitur confirmat.

PL 9, 539B

それゆえ、預言者が、自分の心が神の証しへ傾けられ、利益へではないようにと祈るとき、神の証しへ傾けられた心を、人間の判断によって有益と見なされるものから、疑いなく切り離している。実際、続く句が我々の理解の意味を確かにしている。