ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXI, Caput II 第LXXI部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 785B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 71.2.1

1

Confessio peccati utilissima. Quid sit. --Maxima autem et utilissima est letalium vitiorum morbis in eorum confessione medicina.

PL 9, 785B

罪の告白は最も有益である。それは何か。――致命的な悪徳の病に対しては、その告白による薬が、最大であり最も有益である。

Tractatus super Psalmos 71.2.2

2

Sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur (V. Ps. CXXXV, n. 3) : neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes Deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non solum cogitata, sed cogitanda perspicere.

PL 9, 785C

しかし、罪の告白は、他の人々に知られていない事柄の申し出のようなものではない。たとえば、盗人が盗みについて、あるいは殺人者が殺害について、尋問されて自白するような場合である(詩篇135の講解、第3節を見よ)。また、心と腹を探る神が、知らない者であるかのように、自らが知るために汝の告白を必要とするかのようなものでもない。神には、考えられたことだけでなく、これから考えられるはずのことをも見通すことが容易なのである。

Tractatus super Psalmos 71.2.3

3

Confessio autem peccati ea est, ut id quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum.

PL 9, 785C

罪の告白とは、汝によってなされたことを、罪の認識を通して、罪であると告白することである。

Tractatus super Psalmos 71.2.4

4

Nemo enim quod agit, id ad agendum non aut fructu oblectationis alicujus, aut judicio bonae in eo opinionis aggreditur: dum aut rectum putat, aut eo gaudet.

PL 9, 785C

実際、誰も、自らのなすことを、何らかの快楽の実りか、そこにおける善き見解の判断かなしに、なそうとは取りかからない。それを正しいと思うか、それを喜ぶかしているあいだは。

Tractatus super Psalmos 71.2.5

5

Sed cum per doctrinam Dei, verique rationem, ea quae sub specie aut utilitatis aut voluptatis elegit, intelligit esse peccatum; per peccati intelligentiam peccatum id esse quod a se gestum est confitetur.

PL 9, 785C

しかし、神の教えと真理の道理によって、有益あるいは快楽という見かけのもとに自らが選んだものが罪であると理解するとき、罪の理解を通して、自らのなしたそれが罪であると告白するのである。