ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIV, Caput VIII 第XIV部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 366C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 14.8.1

1

Diapsalma. David psalterio et cithara se significat. --Et quia compatiendi et commoriendi fides nos glorificat in Christo: velut in procinctu spei fideique hujus propheta consistit dicens, VERS. 8 - 10: Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam tibi.

PL 9, 366C

ディアプサルマ。ダビデは、琴と竪琴によって自らを表す。――そして、ともに苦しみともに死ぬ信仰が、キリストにおいて我々に栄光を与えるので、預言者は、この望みと信仰の戦いの備えのうちに立って言う。「神よ、私の心は備えられている。私は歌い、汝に詩を歌う」(詩篇56:8-10)。

Tractatus super Psalmos 14.8.2

2

Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara. Exsurgam diluculo, et confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi in gentibus.

PL 9, 366C

起きよ、私の栄光よ、起きよ、琴と竪琴よ。私は暁に起きよう。主よ、私は諸民のうちで汝をほめたたえ、異邦人のうちで汝に詩を歌う。

Tractatus super Psalmos 14.8.3

3

Interjecto diapsalma hunc ad Deum retulit propheta sermonem, psalmi interim fide haec eadem in quae cor ejus paratum est concinendo: et animi sui et corporis gaudia sub significatione psalterii et citharae adhortatus, sese ipsum in eo quod cantet psalmumque dicat ostendit.

PL 9, 366C

ディアプサルマが挟まれたのち、預言者はこの言葉を神に向けた。その間、詩篇の信仰によって、自分の心が備えられている当のことを歌い合わせたのである。自らの心と体の喜びを、琴と竪琴のしるしのもとに励まし、歌い、詩を歌うということにおいて、自分自身を示している。

Tractatus super Psalmos 14.8.4

4

Ait enim: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo; se ipsum scilicet ostendi in psalterio citharaque declarans, cum ad exsurgendum cithara psalterioque commonitis, ipse potius qui in his significetur exsurgat.

PL 9, 366C

彼は言う。「起きよ、私の栄光よ、起きよ、琴と竪琴よ。私は暁に起きよう」。すなわち、琴と竪琴に起きるよう促しながら、むしろそれらにおいて表されている彼自身が起きるのであり、そうして、自分自身が琴と竪琴において示されることを明らかにしているのである。

Tractatus super Psalmos 14.8.5

5

Exurgens autem diluculo, cum gloria sua spei evangelicae gloriam cantat, congruenti diluculi et orationis tempore et salutis. Nam id sequitur: Et confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam tibi inter gentes.

PL 9, 367A

暁に起きて、彼は自らの栄光とともに福音の望みの栄光を歌う。暁と祈りと救いの、ふさわしい時にである。次の言葉が続くからである。「主よ、私は諸民のうちで汝をほめたたえ、異邦人の間で汝に詩を歌う」。

Tractatus super Psalmos 14.8.6

6

Laudaturus in populis et in gentibus Deum, necesse est ut in eo salutem gentium laudet: quia jam non in uno Israel funiculus haereditatis arctatus sit, neque Jacob portio, sed terrae plenitudo jam Dei sit; neque simus jam imago terreni, sed imago coelestis.

PL 9, 367A

諸民のうちで、異邦人のうちで神を讃えようとする者は、そこで異邦人の救いを讃えなければならない。もはや相続の綱がイスラエルだけに狭められることも、ヤコブだけが分け前であることもなく、地の満ちるところがすでに神のものとなり、我々がもはや地上のものの像ではなく、天上のものの像となるからである。