ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars VII, Caput IV 第VII部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 297A · 2 sectiones

Tractatus super Psalmos 7.4.1

1

Sion Christi corpus. --Sion quae sit Apostolus docet cum dicit: Accedamus ad Sion montem, ad sanctam Jerusalem civitatem (Hebr. XII, 22) ; omnes enim currimus apprehendere, in quo apprehensi sumus a Christo (Phil. III, 12) , id est, inveniri in ejus corpore, quod ex nobis ipse praesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a Patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis, et acquisiti sumus ex perditis, in quo Apostolus cum damno universorum optat inveniri dicens: Et omnia arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo (Philip. III, 8) .

PL 9, 297A

シオンはキリストの体である。――使徒はシオンが何であるかを、こう言って教えている。「シオンの山、聖なるエルサレムの都へ近づこう」(ヘブライ12:22)。我々は皆、捕らえようと走るのであり、そのことにおいて我々はキリストに捕らえられたのである(フィリピ3:12)。すなわち、彼の体のうちに見いだされることである。その体を彼自身が我々から取り、その中で我々は世界の成立の前に父によって選ばれ、その中で我々は敵であったのに和解させられ、滅びた者であったのに獲得された。使徒は、すべてを失うことと引き換えに、その中に見いだされることを願って、こう言っている。「私は一切を糞と見なす。キリストを得、彼のうちに見いだされるためである」(フィリピ3:8)。

Tractatus super Psalmos 7.4.2

2

Ergo quia non nisi ex assumptione carnis nostrae hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex assumptione carnis salus nostra omnis in Deo est, idcirco ita ait: Quis dabit ex Sion salutare Israel?

PL 9, 297B

それゆえ、我々の肉を取ることによらなければ、我々の体のこれらの病は取り除かれ得ず、我々の救いはすべて、肉を取ることによって神のうちにあるのだから、このように言うのである。「誰がシオンからイスラエルの救いを与えるのか」。