ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXII, Caput XVI 第XXII部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 422B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 22.16.1

1

Consequens autem est, ut omnem exspectationem nostram propheta confirmet: et doceat quid montium praeparatio, fundi maris turbatio, terrae visitatio et ejus inebriatio, et fluminis plenitudo consummationis habitura sint.

PL 9, 422B

したがって、預言者が我々のすべての期待を確かなものとし、山々の備え、海の底の攪乱、地の訪れとその酔い、川の満ちあふれが、どのような成就をもたらすかを教えるのは、当然の帰結である。

Tractatus super Psalmos 22.16.2

2

Docet itaque in his quae consequuntur, dicens, VERS. 12, 13 et 14: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur.

PL 9, 422B

それゆえ、続く箇所でこう教える。「汝は年の冠、汝の慈愛を祝福する。汝の野は豊かさで満ちる。荒れ野の境は肥え、丘は喜びを帯びる。」(詩篇64:12、13、14)

Tractatus super Psalmos 22.16.3

3

Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent. Annum benignitatis Dei ex propheticis atque apostolicis doctrinis cognovimus.

PL 9, 422B

「羊の雄羊たちは衣をまとい、谷は麦で満ちあふれる。まことに彼らは叫び、賛歌を歌うであろう。」神の慈愛の年を、我々は預言者と使徒たちの教えから知っている。

Tractatus super Psalmos 22.16.4

4

Dictum enim est ex persona Domini: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visionem, vocare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Esa. LXI, 1, 2) : annum aeterni et beati illius saeculi sine dubio declarat.

PL 9, 422B

主の人格から、こう言われているからである。「主の霊が私の上にある。それゆえ私に油を注いだ。貧しい者に福音を告げるために私を遣わした。捕らわれた者に解放を、盲人に視力を宣べ、主の受け入れられる年と、報いの日を告げるために」(イザヤ61:1、2)。これは、あの永遠で幸いな世の年を、疑いなく示している。

Tractatus super Psalmos 22.16.5

5

Namque bonitatis Domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignae retributionis tempora auspicanda. Hujus igitur anni Dei benedicet coronam jucundissimus et suavissimus visitatae terrae inebriataeque fructus.

PL 9, 422C

この年は、主の善のものであり、その年に、あの疲れを知らない慈愛ある報いの時が始まるからである。それゆえ、この神の年の冠を、訪れられて酔わされた地の、最も喜ばしく最も甘美な実りが祝福するであろう。

Tractatus super Psalmos 22.16.6

6

Haec enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione et perempta mortis potestate, victoria. Haec corona sanctificatae terrae nostrae flore benedicta est Dominus sanctorum suorum choro atque ambitu gloriosus.

PL 9, 422C

これはキリストの勝利であり、我々の体の腐敗が追い払われ、死の権力が滅ぼされたのちの勝利である。聖化された我々の地の花によって祝福されたこの冠とは、自らの聖徒たちの群れと環によって栄光に満ちた主である。

Tractatus super Psalmos 22.16.7

7

Tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exsultatione accingentur, tunc arietes ovium induentur. Illud enim retributionis est tempus.

PL 9, 422C

そのとき野は豊かさで満たされ、そのとき荒れ野の境は肥え、そのとき丘は喜びを帯び、そのとき羊の雄羊たちは衣をまとう。実にそれが報いの時だからである。