ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVII, Caput IV 第XXXVII部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 552C · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 37.4.1

1

Petro nulla possessio. --Meminit et Evangelii praedicator ille Petrus, nullam sibi esse portionem possessionis humanae, cum oranti alimoniam respondit, Aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do (Act. III, 6) .

PL 9, 552C

ペトロには所有がない。――福音の宣教者であるかのペトロもまた、糧を乞う者に答えたとき、自分には人間の所有の分が何もないことを思い起こしている。「金銀は私にない。しかし私が持っているもの、これを汝に与える」(使徒言行録3:6)。

Tractatus super Psalmos 37.4.2

2

Quid est istud, Petre, quod possides? Renuntiaveras omnibus Domino tuo, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis (Matth. XIX, 27) ?

PL 9, 552C

ペトロよ、汝が所有しているものとは何か。汝は汝の主に対してすべてを捨てたと言っていたではないか。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った。我々には何があるだろうか」(マタイ19:27)。

Tractatus super Psalmos 37.4.3

3

Et tibi ille responderat: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel (Ibid., 28) .

PL 9, 553A

そして彼は汝に答えていた。「まことに、汝らに言う。私に従った汝らは、再生のときに、十二の座に座って、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。

Tractatus super Psalmos 37.4.4

4

Et exemplo vestro caeteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent, et dehinc vitam aeternam possessuri essent. Quid est igitur istud, Petre, quod habes?

PL 9, 553A

また彼は、諸君の模範によって、すべてを捨てるほかの者たちに、百倍を受け、そののち永遠の生命を所有するであろうと約束していた。それでは、ペトロよ、汝が持っているこれは何か。

Tractatus super Psalmos 37.4.5

5

Habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere: dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim, Quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula. O felix possessio, o perfecta Dei portio!

PL 9, 553A

汝は確かに持っている。そして私は、汝が百倍以上を得ていると言う勇気はない。しかし、汝が計算の増加を伴わずに所有していると言う。汝は言うからである。「私が持っているもの、これを汝に与える。我々の主イエス・キリストの名によって、立ち上がって歩め」。ああ、幸いな所有よ、ああ、神の完全な分よ。

Tractatus super Psalmos 37.4.6

6

Non terrena largiris, sed naturae opes rependis, et vitiosi partus damna restauras. Claudum natum ingredi jubes, et multae aetatis virum incessu rudi incitas. Has opes tribuit, cujus Deus portio est.

PL 9, 553A

汝は地上のものを与えているのではなく、本性の富を返し、欠陥ある出生の損害を回復している。生まれつき足の不自由な者に歩くよう命じ、長い年月を経た男を、不慣れな歩みへと駆り立てている。これらの富を与えるのは、神を分とする者である。

Tractatus super Psalmos 37.4.7

7

Novit et Paulus divitiarum suarum gloriam, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14) . Talis Apostolo gloria, talis est portio.

PL 9, 553B

パウロもまた、自分の富の栄光を知っている。「しかし私には、私の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることが、決してあってはならない。それによって、世界は私にとって十字架につけられ、私も世界にとって」(ガラテヤ6:14)。使徒にとって栄光はこのようであり、分もこのようである。