ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIII, Caput VII 第XIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 360B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 13.7.1

1

Salus ad nihilum, resurrectio impiorum, hanc eis meruit Christus. --Sequitur enim, VERS. 8: Sicut expectaverunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos deduces.

PL 9, 360B

無への救い、すなわち不敬な者たちの復活。キリストは彼らのためにこれを得た。――続いて言われる、「彼らが私の魂を待ち構えたように、汝は彼らを無へと救う。怒りのうちに汝は諸民を導き下す」(詩篇55:8)。

Tractatus super Psalmos 13.7.2

2

Novus hic prophetae sermo est, ut eos qui expectant animam suam ad nihilum Deus salvet: et cum aliud sit in nihilum, aliud salvari, nunc salus quae in eos fiet in nihilum sit. Est ergo quod salvetur in nihilum?

PL 9, 360B

これは預言者の新しい言い方であって、自分の魂を待ち構える者たちを、神が無へと救うというのである。無に帰することと救われることは別であるのに、今や彼らに起こる救いが無へ向かうものとされる。では、無へと救われるものがあるのか。

Tractatus super Psalmos 13.7.3

3

Est plane, quidquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. Nam cum omnis caro redempta in Christo sit ut resurgat, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit; non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi.

PL 9, 360B

たしかにある。与えられた復活によっても変容に値しないものは何であれそうである。すべての肉はキリストにおいて贖われてよみがえるのであり、すべての者が彼の裁き座の前に立たねばならないが、それでも、よみがえるという栄光と誉れは、すべての者に一様ではないからである。

Tractatus super Psalmos 13.7.4

4

Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta: a qua ira eripiendos nos Apostolus pollicetur, dicens: Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati in sanguine ejus salvabimur per eum ab ira (Rom. V, 8, 9) .

PL 9, 360C

したがって、復活だけを与えられ、変容を与えられなかった者たちは、無のうちへと救われる。怒りのうちに導き下されるのは、復活の救いが刑罰を感じるために定められているこれらの民である。この怒りから我々が救い出されることを、使徒は約束して言う。「我々がなお罪人であったとき、キリストは我々のために死んだ。ましてや今、その血において義とされた我々は、彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:8、9)。

Tractatus super Psalmos 13.7.5

5

Pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo salvabit ab ira.

PL 9, 360C

したがって彼は、罪人たちのために、復活の救いへと死んだ。だが、自らの血において聖とされた者たちを、怒りから救うであろう。