ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIII, Caput III 第LXXIII部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 817B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 73.3.1

1

Oratio fidelium peccati occasiones deprecantium. Christi corda scrutantis. --Hoc enim quod ita coeptum est, VERS. 2: Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me, ad communem quoque credentium omnium precem pertinet.

PL 9, 817B

罪の機会を退けてほしいと願う信仰者たちの祈り。人の心を究めるキリスト。――実際、このように始められた言葉、「主よ、悪しき人から私を救い出せ。不義の人から私を解き放て」(詩篇139:2)は、信じるすべての者に共通の祈りにも関わる。

Tractatus super Psalmos 73.3.2

2

Omnes enim insidiae, quascumque nobis spiritales nequitiae praetendunt, maxime per homines aptantur: et occasiones vitiis nostris alienae naturae perversitas subministrat.

PL 9, 817B

というのは、霊的な悪が我々の前に張るあらゆる策略は、とくに人々を通して仕組まれるからである。そして、他者の本性の歪みが、我々の悪徳に機会を提供する。

Tractatus super Psalmos 73.3.3

3

In lites nos iniquus exagitat, in anxietates adversantium et insidiantium nobis terror impellit. In libidinem facultas se in id praebentis loci invitat.

PL 9, 817B

不義の者は我々を争いへと駆り立て、敵対する者や待ち伏せる者に対する恐れは、我々を不安へと押しやる。身をそのために差し出す場の便宜は、我々を情欲へと誘う。

Tractatus super Psalmos 73.3.4

4

Oculus enim meretricis, laqueus peccatoris est (V. Tract. Ps. CXXIII, n. 9): Oramus ergo in his malis positi, dicentes: Eripe me, Domine, ex homine malo, a viro iniquo libera me.

PL 9, 817B

「遊女の目は罪人の罠である」(詩篇123の講解、第9節を見よ)。そこで我々は、これらの悪の中に置かれて祈り、こう言う。「主よ、悪しき人から私を救い出せ。不義の人から私を解き放て」。

Tractatus super Psalmos 73.3.5

5

Sed propria haec esse oratio Domini ex consequenti docetur, cum ait, VERS. 3: Qui cogitaverunt malitias in corde.

PL 9, 817C

しかし、これが主に固有の祈りであることは、続きから教えられる。彼はこう言うからである。「彼らは心の中で悪を企てた」(詩篇139:3)。

Tractatus super Psalmos 73.3.6

6

Cogitationes cordis nosse non nostrum est, sed ejus de quo dictum est: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10) : ejus quoque qui dixit sciens cogitationes eorum: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 9, 817C

心の思いを知ることは我々のわざではなく、次のように言われている者のわざである。「心と腎を究める神」(詩篇7:10)。また、「彼らの思いを知って」こう言った者のわざである。「なぜ汝らは、心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)。

Tractatus super Psalmos 73.3.7

7

Ille occultos omnes malignorum cordium sensus penetrabili atque pervio aditu obeunte natura virtutis suae contuetur.

PL 9, 817C

彼は、悪意ある心のあらゆる隠れた思いを、その力の本性が通り抜けうる開かれた道をたどって見通している。