ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput VI 第XXIII部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 426C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.6.1

1

Deus quam tremendus. --Docemur etiam consequentibus monitis ad ordinem obsequelae, Propheta vel spiritu per Prophetam ita admonente: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!

PL 9, 426C

神はいかに畏るべきか。――続く勧告によっても、従順の順序が教えられる。預言者が、あるいは預言者を通して霊が、こう勧めているからである。「神に言え。汝の業はなんと畏るべきことか」。

Tractatus super Psalmos 23.6.2

2

Quis enim non trepidet ad majestatem ejus, qui saecula instituerit, mundum condiderit, tempora revolubili vicissitudine cursuque dimensus sit, coelum astris ornaverit, terram fructibus repleverit, mare obicibus concluserit, hominem ut his aut uteretur aut dominaretur elegerit?

PL 9, 426C

世々を定め、世界を造り、巡り変わる移ろいと運行によって時を測り、天を星で飾り、地を実りで満たし、海を堰で閉じ込め、人をこれらを用い、また支配する者として選んだ者の威厳の前に、誰が震えおののかないだろうか。

Tractatus super Psalmos 23.6.3

3

Per haec enim omnia virtutis ac potestatis ejus aeternitas noscitur, Apostolo dicente: Quae enim invisibilia ejus, a creatura mundi ipsius factis intellecta adspiciuntur, aeterna quoque virtus ejus et divinitas? (Rom. I, 20.) Haec terribile nomen conditoris efficiunt; et operum dignitas majestatem ejus qui ea sit operatus ostendit.

PL 9, 426C

これらすべてを通して、その力と権力の永遠が知られる。使徒がこう言っているとおりである。「実に、その見えないものは、世界の創造以来、造られたものによって理解され、見て取られるのではないか。その永遠の力と神性もまたそうではないか」〔底本は引用の末尾に疑問符を置く。それに従って疑問文として訳した〕(ローマ1:20)。これらが創造者の名を畏るべきものとし、業の尊さが、それらを成した者の威厳を示す。

Tractatus super Psalmos 23.6.4

4

Horum igitur operum conditor esse Deus et a nobis praedicandus est, et a caeteris confitendus: non haec omnia esse dii mentienda sunt.

PL 9, 426D

それゆえ、これらの業の創造者が神であることは、我々によって宣べ伝えられねばならず、他の者たちによっても告白されねばならない。これらすべてが神々〔底本は dii。deos と読む〕であると偽ってはならない。