ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput XIV 第XXIII部 第XIV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 430A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.14.1

1

Qui Deus oculos aut avertat aut convertat. --Atque ob id consequitur: Oculi ejus super gentes respiciunt. Ab omni enim in peccatis morante, vultus Domini aversus est.

PL 9, 430A

神はいかにして目を背け、あるいは向けるのか。――そしてそれゆえ、こう続く。「その目は異邦人を見守る」。罪の中にとどまるすべての者からは、主の顔は背けられているからである。

Tractatus super Psalmos 23.14.2

2

Haec namque indemutabilis Dei significata conversio est: non quod tamquam per naturam corporalem se quoquam aut avertat, aut referat; sed quod par atque idem aequaliter semper manens, uniuscujusque auxilio pro meritorum diversitate, aut desit, aut adsit.

PL 9, 430A

実に、これは神の不変の向き直りが示されたものである。体を持つ本性によるかのように、どこかへ背を向けたり、向き直ったりするのではなく、常に等しく同一のままにとどまり、それぞれの功の違いに応じて、各人への助けとして不在となり、あるいは現在するということである。

Tractatus super Psalmos 23.14.3

3

Ex persona enim peccatorum ita scriptum est: Averte faciem tuam a peccatis eorum (Ps. L, 11) : et iterum: Quare avertis faciem tuam et dexteram tuam (Ps. LXXIII, 11) ; et rursum: Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 8) .

PL 9, 430B

罪人たちの人格において、こう書かれている。「彼らの罪から汝の顔を背けよ」(詩篇50:11)。また、「なぜ汝は顔と右の手を背けるのか」(詩篇73:11)。さらにまた、「汝は顔を背け、私は混乱した」(詩篇29:8)。

Tractatus super Psalmos 23.14.4

4

Ubi autem justorum persona tractatur, haec dicta sunt: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Ps. XXXIII, 16) , et iterum: Oculi tui videant aequitates (Ps. XVI, 2) ; et deinceps: Designatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7) : ergo incorporalis Deus misericordiae suae oculis, et tamquam ministerio famulantium angelorum protegit gentes, et in omnes credentes donum se divinae miserationis effundit.

PL 9, 430B

しかし義人たちの人格が扱われる箇所では、こう言われている。「主の目は義人たちの上にあり、その耳は彼らの祈りに向けられる」(詩篇33:16)。また、「汝の目は公正を見よ」(詩篇16:2)。さらに、「主よ、汝の顔の光が我々の上に印された」(詩篇4:7)。それゆえ、体を持たない神は、その憐れみの目により、またいわば仕える天使たちの務めによって異邦人を守り、信じるすべての者の上に、神の慈悲の賜物として自らを注ぎ出すのである。