ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XI, Caput V 第XI部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 339B · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 11.5.1

1

Dei scilicet nomen ac virtutem. --Et quia omnis haec ex persona formae servilis oratio est, cui formae servili usque ad crucem mortis assumptae, salutem ejus nominis quod Dei est deprecatur; et salvandus ex Dei nomine id continuo subjecit: Et in virtute tua judica me.

PL 9, 339B

すなわち、神の名と力である。――そしてこの祈りはすべて、僕の形の人格から出たものであり、十字架の死に至るまで身に受けたその僕の形のために、神のものであるその名の救いを願い、神の名によって救われるべき者として、続けてこう付け加えた。「汝の力によって私を裁け」。

Tractatus super Psalmos 11.5.2

2

Namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam servi accipiens, formam nunc rursum Dei consortem in ea quam assumpserat humilitate repetebat; in Dei nomine homine ipso, in quo Deus nasci obedierat, salvato.

PL 9, 339B

すなわち、謙遜の功のゆえに、僕の形を取って自らを空にしたので、今、引き受けた謙遜のうちで、再び、神と共有する形を求めていたのである。神の名において、その人そのもの、すなわち神が生まれることに従ったその人が、救われるのである。

Tractatus super Psalmos 11.5.3

3

Et ut hujus nominis, in quo se salvari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, judicari se in virtute Dei precatur. Primum enim ex judicio est, quod meretur: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

PL 9, 339B

そして、彼がそれによって救われることを祈ったこの名の栄誉が、ただ名を呼ぶだけのものではないことを教えるために、神の力において自らが裁かれることを願う。というのは、彼が受けるにふさわしいものは、まず裁きによるからである。「彼は死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」と彼は言う。

Tractatus super Psalmos 11.5.4

4

Propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil. II, 8 et 9) : ut ei nomen quod super omne nomen est donetur.

PL 9, 339C

「このゆえに、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた」(フィリピ2:8、9)。それは、すべての名にまさる名が彼に与えられるためである。

Tractatus super Psalmos 11.5.5

5

Tum deinde hoc ipsum judicium sit in virtute judicii: quia per virtutem Dei is, qui ex Deo homo mortuus fuerat, idem rursus in Deum ex homine mortuo resurrexit; secundum illud Apostoli, Crucifixus ex infirmitate, resurrexit ex virtute (II Cor. XIII, 4) , et rursum: Non enim erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti (Rom. I, 16) .

PL 9, 339C

次に、この裁きそのものは、裁きの力においてあるべきである。神の力によって、神から出た人として死んだその者が、同じ者として、死んだ人から再び神へと甦ったからである。使徒のあの言葉に従って、「弱さのゆえに十字架につけられたが、力によって甦った」(二コリント13:4)。また「私は福音を恥としない。福音は、信じるすべての者にとって、救いへと至る神の力だからである」(ローマ1:16)。

Tractatus super Psalmos 11.5.6

6

Per judicii enim virtutem infirmitas corporalis in Dei nomen naturamque salvatur; atque ita ob meritum obedientiae, in salutem nominis Dei ex judicii virtute provehitur, ut in eo Dei et nomen et virtus sit.

PL 9, 340A

実際、裁きの力によって、体の弱さは、神の名と本性のうちに救われる。そして従順の功のゆえに、神の名の救いへと、裁きの力によって引き上げられ、その者のうちに神の名も力もあるほどである。

Tractatus super Psalmos 11.5.7

7

Caeterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset; in misericordia potius vel aequitate, quam in virtute, judicari se Propheta poposcisset.

PL 9, 340A

さもなければ、この言葉が人間の通常の習いから始まったのであれば、預言者は、力においてよりも、むしろ憐れみや公正において自らが裁かれることを求めたであろう。

Tractatus super Psalmos 11.5.8

8

Sed virtutis illic opus fuerat judicio, ubi Dei filio in filium hominis ex partu virginis nato, rursum ipsi hominis filio per judicii virtutem Dei filii et nomen redhibendum esset et virtus.

PL 9, 340A

しかしそこでは、裁きに力の働きが要った。神の子が、おとめの出産から人の子として生まれ、今度はその人の子自身に、神の子の名と力が、裁きの力によって返されなければならなかったからである。