ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXII, Caput XV 第XXII部 第XV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 421C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 22.15.1

1

Praedicta spectant futurum. --Servat autem consuetudinem suam Propheta, ut tempora de quibus loquitur distinguat. Superior namque sermo tamquam de praeterito fuit: quae autem adhuc gerenda erant, gerendorum fide et scientia tamquam jam gesta memoravit.

PL 9, 421C

語られたことは未来に向かう。――預言者は、自分の習いどおり、語る時を区別している。先の言葉は過ぎ去ったことについてのようであった。しかし、まだなされるべきことを、彼はなされるべきことへの信仰と知によって、すでになされたかのように語った。

Tractatus super Psalmos 22.15.2

2

Ut autem ea omnia futuri temporis doceret esse, ait, VERS. 11: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus: in stillicidiis ejus laetabitur cum exorietur. Omnis hic orantis est sermo, et ut ea quae commemorata sunt Deus expleat deprecantis.

PL 9, 421C

これらすべてが未来の時のものであることを教えるために、彼は言う。「その小川を酔わせよ、その世代を増やせ。その雨だれのうちに、芽生えるとき、それは喜ぶ。」(詩篇64:11) ここはすべて祈る者の言葉であり、述べられたことを神が成し遂げるようにと嘆願する者の言葉である。

Tractatus super Psalmos 22.15.3

3

Terra autem visitata, inebriata est: et quomodo nunc rivi ejus inebriantur? Sed meminisse debemus, quod si quis ex aqua Domini potaverit, flumina de ventre ejus effluent: ergo potatione aquae opus est, ut flumina fluant.

PL 9, 421C

地は訪れられ、酔わされた。では、なぜいま、その小川が酔わされるのか。しかし我々は思い起こさねばならない。誰かが主の水を飲むなら、その腹から川が流れ出ると。ゆえに、川が流れるには、水を飲むことが要る。

Tractatus super Psalmos 22.15.4

4

Inebriamur autem ipsi, cum Spiritum sanctum qui fluvius est nuncupatus accipimus. Dehinc, quia ex nobis diversi gratiarum rivi emanant, orat propheta ut hos eosdem Dominus inebriet: ut his inebriatis, et dono divini muneris perfusis, generationes nostrae multiplicentur; terra scilicet bona, secundum evangelicam comparationem, verbi semen excipiens, fructu tricesimo et sexagesimo et centesimo ditescat (Matth. XIII, 8) .

PL 9, 421D

我々が酔うのは、川と呼ばれた聖なる霊を受けるときである。さらに、我々から恩寵の様々な小川が流れ出るので、預言者は、主がこれらを酔わせるように祈る。これらが酔わされ、神の賜物を注がれて、我々の世代が増し加わるように。すなわち、福音書の比喩のとおり、言葉の種を受ける良い地が、三十倍、六十倍、百倍の実りによって豊かになるように(マタイ13:8)。

Tractatus super Psalmos 22.15.5

5

Est autem nobis per sacramentum baptismi renatis maximum gaudium, cum quaedam in nobis Spiritus sancti initia sentimus, cum subeat nos sacramentorum intelligentia, prophetiae scientia, sermo sapientiae, spei firmitas, sanationum charismata, et in daemonia subjecta dominatus.

PL 9, 422A

洗礼の秘義によって再び生まれた我々には、最大の喜びがある。我々のうちに聖なる霊のある始まりを感じ、秘義の理解、預言の知、知恵の言葉、希望の堅さ、癒やしの賜物、そして従わされた悪霊への支配が、我々に生じるときである。

Tractatus super Psalmos 22.15.6

6

Haec enim tamquam stillicidia nos penetrant, quae paulatim coepta fructu multiplici exuberant. In his ergo stillicidiis cum exorietur terra laetabitur. Sed stillicidia multiplicantur ut rivi sint; rivi autem inebriantur ut flumina sint.

PL 9, 422A

これらは、雨だれのように我々にしみ込み、少しずつ始まって、多様な実りにあふれる。それゆえ、これらの雨だれのうちに、芽生えるとき、地は喜ぶ。しかし雨だれは増し加わって小川となり、小川は酔わされて川となる。