ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput XX 第V部 第XX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 272C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.20.1

1

Ut dura Dei verba benignitate nunc plena. --Sequitur enim (postea quam dictum est: Manus vestrae sanguine plenae sunt): Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum.

PL 9, 272C

神の厳しい言葉が、いまや慈愛に満ちていること。――実際、(「汝らの手は血で満ちている」という言葉のあとに)続く。「身を洗え、清くあれ。汝らの魂から、私の目の前から、悪事を取り除け。」

Tractatus super Psalmos 5.20.2

2

Discite bonum facere, exquirite judicium, liberate injuriam accipientem, judicate orphano, et justificate viduam: et venite, arguamur, dicit Dominus.

PL 9, 272C

「善をなすことを学べ。裁きを求めよ。不正を受ける者を解き放て。孤児のために裁け。やもめを義とせよ。そして来て、論じ合おう、と主は言う。」

Tractatus super Psalmos 5.20.3

3

Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis: quod si nolueritis, neque audiveritis me, gladius vos comedet.

PL 9, 273A

「もし汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くする。もし紅のようであっても、白い羊毛のようにする。もし汝らが望み、私に聞き従うなら、汝らは地の善きものを食べる。しかし、もし望まず、私に聞き従わないなら、剣が汝らを食い尽くす。」

Tractatus super Psalmos 5.20.4

4

Os enim Domini locutum est. Sequitur terrorem benignitas. Et quibus jam ultio criminis debita est, his adhuc superest poenitentis conscientiae beata confessio.

PL 9, 273A

実に、主の口が語った。恐れに慈愛が続くのである。そして、すでに罪の報復を負うべき者たちにも、悔いる良心の幸いなる告白がなお残されている。

Tractatus super Psalmos 5.20.5

5

Non enim statim Deus in ira sua perimit, sed loquitur, et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. Qui enim ut coccum et phoenicium erant, redundanti in manus sanguine decolores, in nivem albescent, eruntque veste beati velleris candidati.

PL 9, 273A

実際、神は怒りのうちにすぐ滅ぼすのではなく、語る。そして罰をなお隠したまま、憤りにおいてただ混乱させるだけである。緋や紅のようであった者たち、手にあふれた血で色を失った者たちは、雪のように白くなり、幸いなる羊毛の衣のように白くされるのである。

Tractatus super Psalmos 5.20.6

6

Et haec quidem ex auctoritate Testamenti veteris praesumpta sint: videamus an etiam in novo Dei ira talis esse intelligatur, ut salvet.

PL 9, 273A

そして、これらは確かに旧約の権威から先に取り上げたものである。新約においても、神の怒りが、救うような怒りであると理解されるかどうか、見よう。