ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXII, Caput XI 第XXII部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 419B · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 22.11.1

1

Timebunt neque prorsus sectantes, neque dimittentes quae carnis sunt. --Qui ergo timebunt? Qui inhabitant fines. Non subjecit Scriptura, ut assolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur.

PL 9, 419B

恐れる者は、肉のことを追い求めきる者でも、捨てきる者でもない。――では誰が恐れるのか。果てに住む者たちである。聖書は、いつものように「地の果て」とは付けなかった。ここでは地の果てについて語っていなかったからである。

Tractatus super Psalmos 22.11.2

2

Dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adjectum existimemus. Ait enim, Qui inhabitant fines. Numquid et gentes, quae intra fines sunt, non timebunt; et terrarum tantum extima Deum metuent, ab ejus metu caeteris quae in medio habentur alienis?

PL 9, 419C

さらに、言葉の道理は、それが付け加えられていると考えることを許さない。実際、彼は言う。「果てに住む者たち」と。では、果ての内側にいる異邦人は恐れないのか。地の極みだけが神を畏れ、中間にある他の者は、その畏れとは無縁なのか。

Tractatus super Psalmos 22.11.3

3

Finis autem est, non res ipsa, sed rei extimum. Extimum vero est, in quo res ipsa deficiet. Qui ergo fines inhabitant?

PL 9, 419C

果てとは、事柄そのものではなく、事柄の極みである。そして極みとは、事柄そのものがそこで尽きるところである。では、果てに住むのは誰か。

Tractatus super Psalmos 22.11.4

4

Scilicet qui in carne positi, neque in totum adhuc secundum carnem agunt, neque jam omnino finem peccati per desinendi a peccatis consuetudinem tenent; sed volentes desinere, nec penitus desinentes, et finem etiamnum, id est, quamdam proximam defectionem peccati, carnis habitantes, nec a carne absunt, nec in totum interna carnis exercent.

PL 9, 419C

すなわち、肉のうちに置かれ、まだすっかり肉に従って行動してはおらず、かといって罪をやめる習慣によって罪の終わりをすでに完全に保ってもいない者たちである。やめようと望みながら、完全にはやめず、なお肉の果て、すなわち罪がいわば尽きかけているところに住んでいるので、肉から離れてもおらず、肉の内なることをすっかり行うわけでもない者たちである。

Tractatus super Psalmos 22.11.5

5

Apostolus autem cum in corpore sit, peregrinatur a corpore (II Cor. V, 8) . Apostolus cum in vita sit, quotidie tamen moritur (I Cor. XV, 31) : vivit autem jam non ipse, vivit vero in eo Christus (Gal. II, 20) .

PL 9, 420A

しかし使徒は、体のうちにありながら体から離れて旅人である(二コリント5:8)。使徒は、命のうちにありながら、日々死んでいる(一コリント15:31)。彼はもはや自分自身が生きるのではなく、彼のうちにキリストが生きている(ガラテヤ2:20)。

Tractatus super Psalmos 22.11.6

6

Omnes ille fines ambiguae voluntatis excessit, etiam extra fines corporis peccatique habitat, peregrinando a corpore dum in corpore est, et quotidie moriendo dum vivit, et jam non ipse in se vivendo, sed Christus.

PL 9, 420A

彼はあらゆる、揺れ動く意志の果てを越え、体と罪の果ての外にさえ住んでいる。体のうちにありながら体から離れて旅人となり、生きながら日々死に、もはや自分のうちで自分自身が生きるのではなくキリストが生きているからである。

Tractatus super Psalmos 22.11.7

7

Caeterum timentium trepidatio ex ambiguae habitationis incerto est: dum adhuc habitando fines timent, nondum penitus quod jam habitant transeundo; et tamen desinendi voluntate finem jam habitent desinendi.

PL 9, 420A

これに対し、恐れる者たちの狼狽は、揺れ動く住まいの不確かさに由来する。彼らはなお住まいつつ果てを恐れ、すでに住んでいる所を完全には越えておらず、それでもやめようという意志によって、すでにやめることの終わりに住んでいるのである。